| VII | |
| 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos | 2.7.1 |
| pauca reformido.' 'Davusne?' 'ita, Davus, amicum | |
| mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, | |
| ut vitale putes.' 'age libertate Decembri, | |
| quando ita maiores voluerunt, utere: narra.' | 5 |
| 'pars hominum vitiis gaudet constanter et urget | |
| propositum; pars multa natat, modo recta capessens, | |
| interdum pravis obnoxia. saepe notatus | |
| cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani | |
| vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, | 10 |
| aedibus ex magnis subito se conderet unde | |
| mundior exiret vix libertinus honeste; | |
| iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis | |
| vivere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis. | |
| scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra | 15 |
| contudit articulos, qui pro se tolleret atque | |
| mitteret in phimum talos, mercede diurna | |
| conductum pavit: quanto constantior isdem | |
| in vitiis, tanto levius miser ac prior illo | |
| qui iam contento, iam laxo fune laborat.' | 20 |
| 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, | |
| furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas | |
| fortunam et mores antiquae plebis, et idem, | |
| siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses, | |
| aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, | 25 |
| aut quia non firmus rectum defendis et haeres | |
| nequiquam caeno cupiens evellere plantam. | |
| Romae rus optas; absentem rusticus urbem | |
| tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus | |
| ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam | 30 |
| vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, | |
| quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se | |
| Maecenas serum sub lumina prima venire | |
| convivam: "nemon oleum fert ocius? ecquis | |
| audit?" cum magno blateras clamore fugisque. | 35 |
| Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, | |
| discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille | |
| "duci ventre levem, nasum nidore supinor, | |
| inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino. | |
| tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro | 40 |
| insectere velut melior verbisque decoris | |
| obvolvas vitium?" quid, si me stultior ipso | |
| quingentis empto drachmis deprenderis? aufer | |
| me voltu terrere; manum stomachumque teneto, | |
| dum quae Crispini docuit me ianitor edo. | 45 |
| te coniunx aliena capit, meretricula Davum: | |
| peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me | |
| natura intendit, sub clara nuda lucerna | |
| quaecumque excepit turgentis verbera caudae | |
| clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, | 50 |
| dimittit neque famosum neque sollicitum, ne | |
| ditior aut formae melioris meiat eodem. | |
| tu cum proiectis insignibus, anulo equestri | |
| Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, | |
| turpis odoratum caput obscurante lacerna, | 55 |
| non es quod simulas? metuens induceris atque | |
| altercante libidinibus tremis ossa pavore. | |
| quid refert, uri virgis ferroque necari | |
| auctoratus eas, an turpi clausus in arca, | |
| quo te demisit peccati conscia erilis, | 60 |
| contractum genibus tangas caput? estne marito | |
| matronae peccantis in ambo iusta potestas, | |
| in corruptorem vel iustior? illa tamen se | |
| non habitu mutatve loco peccatve superne, | |
| cum te formidet mulier neque credat amanti. | 65 |
| ibis sub furcam prudens dominoque furenti | |
| conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam | |
| evasti: credo, metues doctusque cavebis: | |
| quaeres, quando iterum paveas iterumque perire | |
| possis, o totiens servus. quae belua ruptis, | 70 |
| cum semel effugit, reddit se prava catenis? | |
| "non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi vasa | |
| praetereo sapiens argentea. tolle periclum: | |
| iam vaga prosiliet frenis natura remotis. | |
| tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque | 75 |
| tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque | |
| inposita haud umquam misera formidine privet? | |
| adde super, dictis quod non levius valeat; nam, | |
| sive vicarius est, qui servo paret, uti mos | |
| vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe | 80 |
| tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque | |
| duceris ut nervis alienis mobile lignum. | |
| quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, | |
| quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, | |
| responsare cupidinibus, contemnere honores | 85 |
| fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, | |
| externi nequid valeat per leve morari, | |
| in quem manca ruit semper fortuna. potesne | |
| ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta | |
| poscit te mulier, vexat foribusque repulsum | 90 |
| perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi | |
| colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis. | |
| urget enim dominus mentem non lenis et acris | |
| subiectat lasso stimulos versatque negantem. | |
| vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, | 95 |
| qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque | |
| aut Pacideiani contento poplite miror | |
| proelia rubrica picta aut carbone, velut si | |
| re vera pugnent, feriant vitentque moventes | |
| arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse | 100 |
| subtilis veterum iudex et callidus audis. | |
| nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens | |
| virtus atque animus cenis responsat opimis? | |
| obsequium ventris mihi perniciosius est cur? | |
| tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, | 105 |
| quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? | |
| nempe inamarescunt epulae sine fine petitae | |
| inlusique pedes vitiosum ferre recusant | |
| corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam | |
| furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, | 110 |
| nil servile gulae parens habet? adde, quod idem | |
| non horam tecum esse potes, non otia recte | |
| ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, | |
| iam vino quaerens, iam somno fallere curam, | |
| frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.' | 115 |
| 'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?' | |
| 'aut insanit homo aut versus facit.' 'ocius hinc te | |
| ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.' |