| VI | |
| Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, | 2.6.1 |
| hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons | |
| et paulum silvae super his foret. auctius atque | |
| di melius fecere. bene est. nil amplius oro, | |
| Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. | 5 |
| si neque maiorem feci ratione mala rem | |
| nec sum facturus vitio culpave minorem, | |
| si veneror stultus nihil horum 'o si angulus ille | |
| proximus accedat, qui nunc denormat agellum!' | |
| 'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, | 10 |
| thesauro invento qui mercennarius agrum | |
| illum ipsum mercatus aravit, dives amico | |
| Hercule!', si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: | |
| pingue pecus domino facias et cetera praeter | |
| ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. | 15 |
| ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, | |
| quid prius inlustrem saturis musaque pedestri? | |
| nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster | |
| autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. | |
| Matutine pater, seu Iane libentius audis, | 20 |
| unde homines operum primos vitaeque labores | |
| instituunt—sic dis placitum—, tu carminis esto | |
| principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia, | |
| ne prior officio quisquam respondeat, urge.' | |
| sive aquilo radit terras seu bruma nivalem | 25 |
| interiore diem gyro trahit, ire necesse est. | |
| postmodo quod mi obsit clare certumque locuto | |
| luctandum in turba et facienda iniuria tardis. | |
| 'quid tibi vis, insane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget | |
| iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat, | 30 |
| ad Maecenatem memori si mente recurras.' | |
| hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras | |
| ventum est Esquilias, aliena negotia centum | |
| per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam | |
| Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.' | 35 |
| 'de re communi scribae magna atque nova te | |
| orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.' | |
| 'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.' | |
| dixeris: 'experiar': 'si vis, potes,' addit et instat. | |
| septimus octavo propior iam fugerit annus, | 40 |
| ex quo Maecenas me coepit habere suorum | |
| in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda | |
| vellet iter faciens et cui concredere nugas | |
| hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?' | |
| 'matutina parum cautos iam frigora mordent', | 45 |
| et quae rimosa bene deponuntur in aure. | |
| per totum hoc tempus subiectior in diem et horam | |
| invidiae noster. ludos spectaverat, una | |
| luserat in campo: 'fortunae filius' omnes. | |
| frigidus a rostris manat per compita rumor: | 50 |
| quicumque obvius est, me consulit: 'o bone—nam te | |
| scire, deos quoniam propius contingis oportet—, | |
| numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu | |
| semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me, | |
| si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra | 55 |
| praedia Caesar an est Itala tellure daturus?' | |
| iurantem me scire nihil mirantur ut unum | |
| scilicet egregii mortalem altique silenti. | |
| perditur haec inter misero lux non sine votis: | |
| o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit | 60 |
| nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis | |
| ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? | |
| o quando faba Pythagorae cognata simulque | |
| uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? | |
| o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique | 65 |
| ante Larem proprium vescor vernasque procacis | |
| pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, | |
| siccat inaequalis calices conviva solutus | |
| legibus insanis, seu quis capit acria fortis | |
| pocula seu modicis uvescit laetius. ergo | 70 |
| sermo oritur, non de villis domibusve alienis, | |
| nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos | |
| pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne | |
| divitiis homines an sint virtute beati, | |
| quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos | 75 |
| et quae sit natura boni summumque quid eius. | |
| Cervius haec inter vicinus garrit anilis | |
| ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli | |
| sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim | |
| rusticus urbanum murem mus paupere fertur | 80 |
| accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, | |
| asper et attentus quaesitis, ut tamen artum | |
| solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille | |
| sepositi ciceris nec longae invidit avenae, | |
| aridum et ore ferens acinum semesaque lardi | 85 |
| frusta dedit, cupiens varia fastidia cena | |
| vincere tangentis male singula dente superbo, | |
| cum pater ipse domus palea porrectus in horna | |
| esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. | |
| tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, | 90 |
| praerupti nemoris patientem vivere dorso? | |
| vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? | |
| carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando | |
| mortalis animas vivunt sortita neque ulla est | |
| aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, | 95 |
| dum licet, in rebus iucundis vive beatus, | |
| vive memor, quam sis aevi brevis." haec ubi dicta | |
| agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde | |
| ambo propositum peragunt iter, urbis aventes | |
| moenia nocturni subrepere. iamque tenebat | 100 |
| nox medium caeli spatium, cum ponit uterque | |
| in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco | |
| tincta super lectos canderet vestis eburnos | |
| multaque de magna superessent fercula cena, | |
| quae procul exstructis inerant hesterna canistris. | 105 |
| ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit | |
| agrestem, veluti succinctus cursitat hospes | |
| continuatque dapes nec non verniliter ipsis | |
| fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. | |
| ille cubans gaudet mutata sorte bonisque | 110 |
| rebus agit laetum convivam, cum subito ingens | |
| valvarum strepitus lectis excussit utrumque. | |
| currere per totum pavidi conclave magisque | |
| exanimes trepidare, simul domus alta Molossis | |
| personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi vita | 115 |
| est opus hac" ait et "valeas: me silva cavosque | |
| tutus ab insidiis tenui solabitur ervo."' |