| V | |
| 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti | 2.5.1 |
| responde, quibus amissas reparare queam res | |
| artibus atque modis. quid rides?' 'iamne doloso | |
| non satis est Ithacam revehi patriosque penatis | |
| adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, vides ut | 5 |
| nudus inopsque domum redeam te vate, neque illic | |
| aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui | |
| et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.' | |
| quando pauperiem missis ambagibus horres, | |
| accipe qua ratione queas ditescere. turdus | 10 |
| sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, | |
| res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma | |
| et quoscumque feret cultus tibi fundus honores | |
| ante Larem gustet venerabilior Lare dives. | |
| qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus | 15 |
| sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi | |
| tu comes exterior, si postulet, ire recuses.' | |
| 'utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae | |
| me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo | |
| pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo; | 20 |
| et quondam maiora tuli. tu protinus, unde | |
| divitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.' | |
| 'dixi equidem et dico: captes astutus ubique | |
| testamenta senum neu, si vafer unus et alter | |
| insidiatorem praeroso fugerit hamo, | 25 |
| aut spem deponas aut artem inlusus omittas. | |
| magna minorve foro si res certabitur olim, | |
| vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro | |
| qui meliorem audax vocet in ius, illius esto | |
| defensor; fama civem causaque priorem | 30 |
| sperne, domi si gnatus erit fecundave coniux. | |
| "Quinte" puta aut "Publi"—gaudent praenomine molles | |
| auriculae—"tibi me virtus tua fecit amicum. | |
| ius anceps novi, causas defendere possum; | |
| eripiet quivis oculos citius mihi quam te | 35 |
| contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, | |
| nequid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque | |
| pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, | |
| persta atque obdura: seu rubra Canicula findet | |
| infantis statuas, seu pingui tentus omaso | 40 |
| Furius hibernas cana nive conspuet Alpis. | |
| "nonne vides" aliquis cubito stantem prope tangens | |
| inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?" | |
| plures adnabunt thynni et cetaria crescent. | |
| sicui praeterea validus male filius in re | 45 |
| praeclara sublatus aletur, ne manifestum | |
| caelibis obsequium nudet te, leniter in spem | |
| adrepe officiosus, ut et scribare secundus | |
| heres et, siquis casus puerum egerit Orco, | |
| in vacuom venias: perraro haec alea fallit. | 50 |
| qui testamentum tradet tibi cumque legendum, | |
| abnuere et tabulas a te removere memento, | |
| sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo | |
| cera velit versu; solus multisne coheres, | |
| veloci percurre oculo. plerumque recoctus | 55 |
| scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem | |
| captatorque dabit risus Nasica Corano.' | |
| 'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?' | |
| 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: | |
| divinare etenim magnus mihi donat Apollo.' | 60 |
| 'quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.' | |
| 'tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto | |
| demissum genus Aenea, tellure marique | |
| magnus erit, forti nubet procera Corano | |
| filia Nasicae, metuentis reddere soldum. | 65 |
| tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque | |
| ut legat orabit; multum Nasica negatas | |
| accipiet tandem et tacitus leget invenietque | |
| nil sibi legatum praeter plorare suisque. | |
| illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa | 70 |
| libertusve senem delirum temperet, illis | |
| accedas socius: laudes, lauderis ut absens. | |
| adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum | |
| expugnare caput. scribet mala carmina vecors: | |
| laudato. scortator erit: cave te roget; ultro | 75 |
| Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne | |
| perduci poterit tam frugi tamque pudica, | |
| quam nequiere proci recto depellere cursu?' | |
| 'venit enim magnum donandi parca iuventus | |
| nec tantum veneris quantum studiosa culinae. | 80 |
| sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno | |
| de sene gustarit tecum partita lucellum, | |
| ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. | |
| me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis | |
| ex testamento sic est elata: cadaver | 85 |
| unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, | |
| scilicet elabi si posset mortua; credo, | |
| quod nimium institerat viventi. cautus adito | |
| neu desis operae neve immoderatus abundes. | |
| difficilem et morosum offendet garrulus: ultra | 90 |
| 'non' 'etiam' sileas; Davus sis comicus atque | |
| stes capite obstipo, multum similis metuenti. | |
| obsequio grassare; mone, si increbruit aura, | |
| cautus uti velet carum caput; extrahe turba | |
| oppositis umeris; aurem substringe loquaci. | 95 |
| inportunus amat laudari: donec 'ohe iam' | |
| ad caelum manibus sublatis dixerit, urge: | |
| crescentem tumidis infla sermonibus utrem. | |
| cum te servitio longo curaque levarit, | |
| et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes" | 100 |
| audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis | |
| nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?" | |
| sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est | |
| gaudia prodentem voltum celare. sepulcrum | |
| permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus | 105 |
| egregie factum laudet vicinia. siquis | |
| forte coheredum senior male tussiet, huic tu | |
| dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit | |
| emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me | |
| imperiosa trahit Proserpina: vive valeque.' | 110 |