| IV | |
| 'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, aventi | 2.4.1 |
| ponere signa novis praeceptis, qualia vincent | |
| Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.' | |
| 'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo | |
| interpellarim; sed des veniam bonus, oro. | 5 |
| quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, | |
| sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.' | |
| 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem | |
| utpote res tenuis, tenui sermone peractas.' | |
| 'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.' | 10 |
| 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. | |
| longa quibus facies ovis erit, illa memento, | |
| ut suci melioris et ut magis alba rotundis, | |
| ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. | |
| cole suburbano qui siccis crevit in agris | 15 |
| dulcior: inriguo nihil est elutius horto. | |
| si vespertinus subito te oppresserit hospes, | |
| ne gallina malum responset dura palato, | |
| doctus eris vivam musto mersare Falerno: | |
| hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis | 20 |
| natura est; aliis male creditur. ille salubris | |
| aestates peraget, qui nigris prandia moris | |
| finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. | |
| Aufidius forti miscebat mella Falerno: | |
| mendose, quoniam vacuis conmittere venis | 25 |
| nil nisi lene decet: leni praecordia mulso | |
| prolueris melius. si dura morabitur alvus, | |
| mitulus et viles pellent obstantia conchae | |
| et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. | |
| lubrica nascentes inplent conchylia lunae; | 30 |
| sed non omne mare est generosae fertile testae: | |
| murice Baiano melior Lucrina peloris, | |
| ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini, | |
| pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. | |
| nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, | 35 |
| non prius exacta tenui ratione saporum. | |
| nec satis est cara piscis averrere mensa | |
| ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis | |
| languidus in cubitum iam se conviva reponet. | |
| Umber et iligna nutritus glande rotundas | 40 |
| curvat aper lances carnem vitantis inertem; | |
| nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. | |
| vinea submittit capreas non semper edulis. | |
| fecundae leporis sapiens sectabitur armos. | |
| piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, | 45 |
| ante meum nulli patuit quaesita palatum. | |
| sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. | |
| nequaquam satis in re una consumere curam, | |
| ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, | |
| quali perfundat piscis securus olivo. | 50 |
| Massica si caelo suppones vina sereno, | |
| nocturna siquid crassi est tenuabitur aura | |
| et decedet odor nervis inimicus; at illa | |
| integrum perdunt lino vitiata saporem. | |
| Surrentina vafer qui miscet faece Falerna | 55 |
| vina, columbino limum bene colligit ovo, | |
| quatenus ima petit volvens aliena vitellus. | |
| tostis marcentem squillis recreabis et Afra | |
| potorem coclea; nam lactuca innatat acri | |
| post vinum stomacho; perna magis et magis hillis | 60 |
| flagitat inmorsus refici, quin omnia malit | |
| quaecumque inmundis fervent allata popinis. | |
| est operae pretium duplicis pernoscere iuris | |
| naturam. simplex e dulci constat olivo, | |
| quod pingui miscere mero muriaque decebit | 65 |
| non alia quam qua Byzantia putuit orca. | |
| hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis | |
| Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes | |
| pressa Venafranae quod baca remisit olivae. | |
| Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: | 70 |
| nam facie praestant, venucula convenit ollis; | |
| rectius Albanam fumo duraveris uvam. | |
| hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, | |
| primus et invenior piper album cum sale nigro | |
| incretum puris circumposuisse catillis. | 75 |
| inmane est vitium dare milia terna macello | |
| angustoque vagos piscis urgere catino. | |
| magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis | |
| tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, | |
| sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. | 80 |
| vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus | |
| consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. | |
| ten lapides varios lutulenta radere palma | |
| et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, | |
| oblitum, quanto curam sumptumque minorem | 85 |
| haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, | |
| quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?' | |
| 'docte Cati, per amicitiam divosque rogatus | |
| ducere me auditum, perges quocumque, memento. | |
| nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, | 90 |
| non tamen interpres tantundem iuveris. adde | |
| voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus | |
| non magni pendis, quia contigit; at mihi cura | |
| non mediocris inest, fontis ut adire remotos | |
| atque haurire queam vitae praecepta beatae.' | 95 |