| VI | |
| Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos | 1.6.1 |
| incoluit finis, nemo generosior est te, | |
| nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus | |
| olim qui magnis legionibus imperitarent, | |
| ut plerique solent, naso suspendis adunco | 5 |
| ignotos, ut me libertino patre natum. | |
| cum referre negas, quali sit quisque parente | |
| natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, | |
| ante potestatem Tulli atque ignobile regnum | |
| multos saepe viros nullis maioribus ortos | 10 |
| et vixisse probos amplis et honoribus auctos; | |
| contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus | |
| Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis | |
| non umquam pretio pluris licuisse, notante | |
| iudice quo nosti, populo, qui stultus honores | 15 |
| saepe dat indignis et famae servit ineptus, | |
| qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet | |
| nos facere a volgo longe longeque remotos? | |
| namque esto: populus Laevino mallet honorem | |
| quam Decio mandare novo censorque moveret | 20 |
| Appius, ingenuo si non essem patre natus: | |
| vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. | |
| sed fulgente trahit constrictos Gloria curru | |
| non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, | |
| sumere depositum clavom fierique tribuno? | 25 |
| invidia adcrevit, privato quae minor esset. | |
| nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus | |
| pellibus et latum demisit pectore clavom, | |
| audit continuo 'quis homo hic est? quo patre natus?' | |
| ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi | 30 |
| et cupiat formosus, eat quacumque, puellis | |
| iniciat curam quaerendi singula, quali | |
| sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: | |
| sic qui promittit civis, urbem sibi curae, | |
| imperium fore et Italiam, delubra deorum, | 35 |
| quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, | |
| omnis mortalis curare et quaerere cogit. | |
| 'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes | |
| deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?' | |
| 'at Novius collega gradu post me sedet uno; | 40 |
| namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus | |
| et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta | |
| concurrantque foro tria funera magna, sonabit, | |
| cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.' | |
| nunc ad me redeo libertino patre natum, | 45 |
| quem rodunt omnes libertino patre natum, | |
| nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim, | |
| quod mihi pareret legio Romana tribuno. | |
| dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem | |
| iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, | 50 |
| praesertim cautum dignos adsumere, prava | |
| ambitione procul. felicem dicere non hoc | |
| me possim, casu quod te sortitus amicum; | |
| nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim | |
| Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. | 55 |
| ut veni coram, singultim pauca locutus— | |
| infans namque pudor prohibebat plura profari— | |
| non ego me claro natum patre, non ego circum | |
| me Satureiano vectari rura caballo, | |
| sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, | 60 |
| pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque | |
| esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, | |
| quod placui tibi, qui turpi secernis honestum | |
| non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. | |
| atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis | 65 |
| mendosa est natura, alioqui recta, velut si | |
| egregio inspersos reprendas corpore naevos, | |
| si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra | |
| obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, | |
| ut me collaudem, si et vivo carus amicis, | 70 |
| causa fuit pater his; qui macro pauper agello | |
| noluit in Flavi ludum me mittere, magni | |
| quo pueri magnis e centurionibus orti | |
| laevo suspensi loculos tabulamque lacerto | |
| ibant octonos referentes idibus aeris, | 75 |
| sed puerum est ausus Romam portare docendum | |
| artis quas doceat quivis eques atque senator | |
| semet prognatos. vestem servosque sequentis, | |
| in magno ut populo, siqui vidisset, avita | |
| ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. | 80 |
| ipse mihi custos incorruptissimus omnis | |
| circum doctores aderat. quid multa? pudicum, | |
| qui primus virtutis honos, servavit ab omni | |
| non solum facto, verum opprobrio quoque turpi | |
| nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim | 85 |
| si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor | |
| mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc | |
| laus illi debetur et a me gratia maior. | |
| nil me paeniteat sanum patris huius, eoque | |
| non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, | 90 |
| quod non ingenuos habeat clarosque parentes, | |
| sic me defendam. longe mea discrepat istis | |
| et vox et ratio. nam si natura iuberet | |
| a certis annis aevum remeare peractum | |
| atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes | 95 |
| optaret sibi quisque, meis contentus honestos | |
| fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens | |
| iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod | |
| nollem onus haud umquam solitus portare molestum. | |
| nam mihi continuo maior quaerenda foret res | 100 |
| atque salutandi plures, ducendus et unus | |
| et comes alter, uti ne solus rusve peregre<ve> | |
| exirem, plures calones atque caballi | |
| pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto | |
| ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, | 105 |
| mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. | |
| obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, | |
| cum Tiburte via praetorem quinque secuntur | |
| te pueri, lasanum portantes oenophorumque. | |
| hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, | 110 |
| milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, | |
| incedo solus, percontor quanti holus ac far, | |
| fallacem circum vespertinumque pererro | |
| saepe forum, adsisto divinis, inde domum me | |
| ad porri et ciceris refero laganique catinum; | 115 |
| cena ministratur pueris tribus et lapis albus | |
| pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus | |
| vilis, cum patera guttus, Campana supellex. | |
| deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras | |
| surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se | 120 |
| voltum ferre negat Noviorum posse minoris. | |
| ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto | |
| aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, | |
| non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. | |
| ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum | 125 |
| admonuit, fugio campum lusumque trigonem. | |
| pransus non avide, quantum interpellet inani | |
| ventre diem durare, domesticus otior. haec est | |
| vita solutorum misera ambitione gravique; | |
| his me consolor victurum suavius ac si | 130 |
| quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset. |