| VII | |
| Proscripti Regis Rupili pus atque venenum | 1.7.1 |
| hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor | |
| omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. | |
| Persius hic permagna negotia dives habebat | |
| Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, | 5 |
| durus homo atque odio qui posset vincere Regem, | |
| confidens, tumidus, adeo sermonis amari, | |
| Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. | |
| ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque | |
| convenit—hoc etenim sunt omnes iure molesti, | 10 |
| quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter | |
| Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem | |
| ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, | |
| non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque | |
| summa fuit: duo si Discordia vexet inertis | 15 |
| aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi | |
| cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro | |
| muneribus missis—: Bruto praetore tenente | |
| ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non | |
| conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius | 20 |
| acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. | |
| Persius exponit causam; ridetur ab omni | |
| conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, | |
| solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris | |
| appellat comites excepto Rege; Canem illum, | 25 |
| invisum agricolis sidus, venisse: ruebat | |
| flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. | |
| tum Praenestinus salso multoque fluenti | |
| expressa arbusto regerit convicia, durus | |
| vindemiator et invictus, cui saepe viator | 30 |
| cessisset magna conpellans voce cuculum. | |
| at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, | |
| Persius exclamat: 'per magnos, Brute, deos te | |
| oro, qui reges consueris tollere, cur non | |
| hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.' | 35 |