| VIII | |
| Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, | 1.8.1 |
| cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, | |
| maluit esse deum. deus inde ego, furum aviumque | |
| maxima formido; nam fures dextra coercet | |
| obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, | 5 |
| ast inportunas volucres in vertice harundo | |
| terret fixa vetatque novis considere in hortis. | |
| huc prius angustis eiecta cadavera cellis | |
| conservus vili portanda locabat in arca; | |
| hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; | 10 |
| Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti | |
| mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum | |
| hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur. | |
| nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque | |
| aggere in aprico spatiari, quo modo tristes | 15 |
| albis informem spectabant ossibus agrum, | |
| cum mihi non tantum furesque feraeque suetae | |
| hunc vexare locum curae sunt atque labori | |
| quantum carminibus quae versant atque venenis | |
| humanos animos: has nullo perdere possum | 20 |
| nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum | |
| protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis. | |
| vidi egomet nigra succinctam vadere palla | |
| Canidiam pedibus nudis passoque capillo, | |
| cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque | 25 |
| fecerat horrendas adspectu. scalpere terram | |
| unguibus et pullam divellere mordicus agnam | |
| coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde | |
| manis elicerent animas responsa daturas. | |
| lanea et effigies erat altera cerea: maior | 30 |
| lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; | |
| cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae | |
| iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam | |
| altera Tisiphonen: serpentes atque videres | |
| infernas errare canes Lunamque rubentem, | 35 |
| ne foret his testis, post magna latere sepulcra. | |
| mentior at siquid, merdis caput inquiner albis | |
| corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum | |
| †Iulius et fragilis Pediatia furque Voranus. | |
| singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes | 40 |
| umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum | |
| utque lupi barbam variae cum dente colubrae | |
| abdiderint furtim terris et imagine cerea | |
| largior arserit ignis et ut non testis inultus | |
| horruerim voces furiarum et facta duarum? | 45 |
| nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi | |
| diffissa nate ficus; at illae currere in urbem. | |
| Canidiae dentis, altum Saganae caliendrum | |
| excidere atque herbas atque incantata lacertis | |
| vincula cum magno risuque iocoque videres. | 50 |