| IX | |
| Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, | 1.9.1 |
| nescio quid meditans nugarum, totus in illis: | |
| accurrit quidam notus mihi nomine tantum | |
| arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' | |
| 'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.' | 5 |
| cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille | |
| 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris | |
| hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens | |
| ire modo ocius, interdum consistere, in aurem | |
| dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos | 10 |
| manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri | |
| felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille | |
| garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi | |
| nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire: | |
| iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; | 15 |
| persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te | |
| circumagi: quendam volo visere non tibi notum; | |
| trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.' | |
| 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' | |
| demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, | 20 |
| cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: | |
| 'si bene me novi, non Viscum pluris amicum, | |
| non Varium facies; nam quis me scribere pluris | |
| aut citius possit versus? quis membra movere | |
| mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.' | 25 |
| interpellandi locus hic erat 'est tibi mater, | |
| cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam. | |
| omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto. | |
| confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella | |
| quod puero cecinit divina mota anus urna: | 30 |
| "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis | |
| nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: | |
| garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, | |
| si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."' | |
| ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei | 35 |
| praeterita, et casu tum respondere vadato | |
| debebat, quod ni fecisset, perdere litem. | |
| 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si | |
| aut valeo stare aut novi civilia iura; | |
| et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit, | 40 |
| 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, | |
| et praecedere coepit; ego, ut contendere durum | |
| cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' | |
| hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.' | |
| 'nemo dexterius fortuna est usus. haberes | 45 |
| magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, | |
| hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni | |
| summosses omnis.' 'non isto vivimus illic, | |
| quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est | |
| nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, | 50 |
| ditior hic aut est quia doctior; est locus uni | |
| cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui | |
| sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi | |
| proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus, | |
| expugnabis: et est qui vinci possit eoque | 55 |
| difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero: | |
| muneribus servos corrumpam; non, hodie si | |
| exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, | |
| occurram in triviis, deducam. nil sine magno | |
| vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce | 60 |
| Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum | |
| qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et | |
| quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi | |
| et pressare manu lentissima bracchia, nutans, | |
| distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus | 65 |
| ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. | |
| 'certe nescio quid secreto velle loqui te | |
| aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore | |
| tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu | |
| curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam | 70 |
| 'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus | |
| multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem | |
| tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me | |
| sub cultro linquit. casu venit obvius illi | |
| adversarius et 'quo tu, turpissime?' magna | 75 |
| inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero | |
| oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, | |
| undique concursus. sic me servavit Apollo. |