| X | |
| [Lucili, quam sis mendosus, teste Catone, | 1.10.*1 |
| defensore tuo, pervincam, qui male factos | |
| emendare parat versus, hoc lenius ille, | |
| quo melior vir et est longe subtilior illo, | |
| qui multum puer et loris et funibus udis | |
| exoratus, ut esset, opem qui ferre poetis | |
| antiquis posset contra fastidia nostra, | |
| grammaticorum equitum doctissimus. ut redeam illuc:] | |
| Nempe inconposito dixi pede currere versus | 1 |
| Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, | |
| ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo | |
| urbem defricuit, charta laudatur eadem. | |
| nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic | 5 |
| et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer. | |
| ergo non satis est risu diducere rictum | |
| auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus. | |
| est brevitate opus, ut currat sententia neu se | |
| inpediat verbis lassas onerantibus auris, | 10 |
| et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, | |
| defendente vicem modo rhetoris atque poetae, | |
| interdum urbani, parcentis viribus atque | |
| extenuantis eas consulto. ridiculum acri | |
| fortius et melius magnas plerumque secat res. | 15 |
| illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, | |
| hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher | |
| Hermogenes umquam legit neque simius iste | |
| nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum. | |
| 'at magnum fecit, quod verbis graeca latinis | 20 |
| miscuit.' o seri studiorum, quine putetis | |
| difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti | |
| contigit? 'at sermo lingua concinnus utraque | |
| suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.' | |
| cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum | 25 |
| dura tibi peragenda rei sit causa Petilli? | |
| scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, | |
| cum Pedius causas exsudet Poplicola atque | |
| Corvinus, patriis intermiscere petita | |
| verba foris malis, Canusini more bilinguis. | 30 |
| atque ego cum graecos facerem, natus mare citra, | |
| versiculos, vetuit me tali voce Quirinus | |
| post mediam noctem visus, cum somnia vera: | |
| 'in silvam non ligna feras insanius ac si | |
| magnas Graecorum malis inplere catervas.' | 35 |
| turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque | |
| diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, | |
| quae neque in aede sonent certantia iudice Tarpa | |
| nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris. | |
| arguta meretrice potes Davoque Chremeta | 40 |
| eludente senem comis garrire libellos | |
| unus vivorum, Fundani, Pollio regum | |
| facta canit pede ter percusso; forte epos acer | |
| ut nemo Varius ducit, molle atque facetum | |
| Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camenae: | 45 |
| hoc erat, experto frustra Varrone Atacino | |
| atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, | |
| inventore minor; neque ego illi detrahere ausim | |
| haerentem capiti cum multa laude coronam. | |
| at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem | 50 |
| plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, | |
| tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? | |
| nil comis tragici mutat Lucilius Acci? | |
| non ridet versus Enni gravitate minores, | |
| cum de se loquitur non ut maiore reprensis? | 55 |
| quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis | |
| quaerere, num illius, num rerum dura negarit | |
| versiculos natura magis factos et euntis | |
| mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, | |
| hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos | 60 |
| ante cibum versus, totidem cenatus, Etrusci | |
| quale fuit Cassi rapido ferventius amni | |
| ingenium, capsis quem fama est esse librisque | |
| ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, | |
| comis et urbanus, fuerit limatior idem | 65 |
| quam rudis et Graecis intacti carminis auctor | |
| quamque poetarum seniorum turba; sed ille, | |
| si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, | |
| detereret sibi multa, recideret omne quod ultra | |
| perfectum traheretur, et in versu faciendo | 70 |
| saepe caput scaberet vivos et roderet unguis. | |
| saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint | |
| scripturus, neque te ut miretur turba labores, | |
| contentus paucis lectoribus. an tua demens | |
| vilibus in ludis dictari carmina malis? | 75 |
| non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, | |
| contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit. | |
| men moveat cimex Pantilius aut cruciet quod | |
| vellicet absentem Demetrius aut quod ineptus | |
| Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli? | 80 |
| Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, | |
| Valgius et probet haec Octavius optimus atque | |
| Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque | |
| ambitione relegata. te dicere possum, | |
| Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque | 85 |
| vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, | |
| conpluris alios, doctos ego quos et amicos | |
| prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, | |
| adridere velim, doliturus, si placeant spe | |
| deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, | 90 |
| discipularum inter iubeo plorare cathedras. | |
| i, puer, atque meo citus haec subscribe libello. |