| SERMONVM | |
| LIBER ALTER | |
| I | |
| 'Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra | 2.1.1 |
| legem tendere opus; sine nervis altera quidquid | |
| conposui pars esse putat similisque meorum | |
| mille die versus deduci posse. Trebati, | |
| quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, | 5 |
| omnino versus?' 'aio.' 'peream male, si non | |
| optimum erat; verum nequeo dormire.' 'ter uncti | |
| transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, | |
| inriguumque mero sub noctem corpus habento. | |
| aut si tantus amor scribendi te rapit, aude | 10 |
| Caesaris invicti res dicere, multa laborum | |
| praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, vires | |
| deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis | |
| agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos | |
| aut labentis equo describit volnera Parthi.' | 15 |
| 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, | |
| Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero, | |
| cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci | |
| verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: | |
| cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' | 20 |
| 'quanto rectius hoc quam tristi laedere versu | |
| Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, | |
| cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' | |
| 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto | |
| accessit fervor capiti numerusque lucernis; | 25 |
| Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem | |
| pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum | |
| milia: me pedibus delectat claudere verba | |
| Lucili ritu, nostrum melioris utroque. | |
| ille velut fidis arcana sodalibus olim | 30 |
| credebat libris neque, si male cesserat, usquam | |
| decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis | |
| votiva pateat veluti descripta tabella | |
| vita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; | |
| nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, | 35 |
| missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, | |
| quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, | |
| sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum | |
| incuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultro | |
| quemquam animantem et me veluti custodiet ensis | 40 |
| vagina tectus: quem cur destringere coner | |
| tutus ab infestis latronibus? o pater et rex | |
| Iuppiter, ut pereat positum robigine telum | |
| nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, | |
| qui me conmorit—melius non tangere, clamo—, | 45 |
| flebit et insignis tota cantabitur urbe. | |
| Cervius iratus leges minitatur et urnam, | |
| Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, | |
| grande malum Turius, siquid se iudice certes. | |
| ut quo quisque valet suspectos terreat utque | 50 |
| imperet hoc natura potens, sic collige mecum: | |
| dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus | |
| monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti | |
| matrem: nil faciet sceleris pia dextera—mirum, | |
| ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—, | 55 |
| sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. | |
| ne longum faciam: seu me tranquilla senectus | |
| exspectat seu mors atris circumvolat alis, | |
| dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, | |
| quisquis erit vitae scribam color.' 'o puer, ut sis | 60 |
| vitalis metuo et maiorum nequis amicus | |
| frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus | |
| primus in hunc operis conponere carmina morem | |
| detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora | |
| cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui | 65 |
| duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen | |
| ingenio offensi aut laeso doluere Metello | |
| famosisque Lupo cooperto versibus? atqui | |
| primores populi arripuit populumque tributim, | |
| scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis. | 70 |
| quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant | |
| virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, | |
| nugari cum illo et discincti ludere, donec | |
| decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis | |
| infra Lucili censum ingeniumque, tamen me | 75 |
| cum magnis vixisse invita fatebitur usque | |
| invidia et fragili quaerens inlidere dentem | |
| offendet solido—nisi quid tu, docte Trebati, | |
| dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum. | |
| sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti | 80 |
| incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: | |
| si mala condiderit in quem quis carmina, ius est | |
| iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis | |
| iudice condiderit laudatus Caesare? siquis | |
| opprobriis dignum latraverit, integer ipse?' | 85 |
| 'solventur risu tabulae, tu missus abibis.' |