| EPISTVLARVM | |
| LIBER PRIOR | |
| I | |
| Prima dicte mihi, summa dicende Camena, | 1.1.1 |
| spectatum satis et donatum iam rude quaeris, | |
| Maecenas, iterum antiquo me includere ludo? | |
| non eadem est aetas, non mens. Veianius armis | |
| Herculis ad postem fixis latet abditus agro, | 5 |
| ne populum extrema totiens exoret harena. | |
| est mihi purgatam crebro qui personet aurem: | |
| 'solve senescentem mature sanus equum, ne | |
| peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.' | |
| nunc itaque et versus et cetera ludicra pono: | 10 |
| quid verum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum: | |
| condo et conpono quae mox depromere possim. | |
| ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter: | |
| nullius addictus iurare in verba magistri, | |
| quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. | 15 |
| nunc agilis fio et mersor civilibus undis | |
| virtutis verae custos rigidusque satelles, | |
| nunc in Aristippi furtim praecepta relabor | |
| et mihi res, non me rebus subiungere conor. | |
| ut nox longa quibus mentitur amica diesque | 20 |
| longa videtur opus debentibus, ut piger annus | |
| pupillis quos dura premit custodia matrum: | |
| sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem | |
| consiliumque morantur agendi naviter id quod | |
| aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, | 25 |
| aeque neglectum pueris senibusque nocebit. | |
| restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. | |
| non possis oculo quantum contendere Lynceus: | |
| non tamen idcirco contemnas lippus inungui; | |
| nec, quia desperes invicti membra Glyconis, | 30 |
| nodosa corpus nolis prohibere cheragra. | |
| est quadam prodire tenus, si non datur ultra. | |
| fervet avaritia miseroque cupidine pectus: | |
| sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem | |
| possis et magnam morbi deponere partem. | 35 |
| laudis amore tumes: sunt certa piacula, quae te | |
| ter pure lecto poterunt recreare libello. | |
| invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, | |
| nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, | |
| si modo culturae patientem commodet aurem. | 40 |
| virtus est vitium fugere et sapientia prima | |
| stultitia caruisse. vides, quae maxima credis | |
| esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, | |
| quanto devites animi capitisque labore: | |
| inpiger extremos curris mercator ad Indos, | 45 |
| per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis: | |
| ne cures ea quae stulte miraris et optas, | |
| discere et audire et meliori credere non vis? | |
| quis circum pagos et circum compita pugnax | |
| magna coronari contemnat Olympia, cui spes, | 50 |
| cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? | |
| vilius argentum est auro, virtutibus aurum. | |
| 'o cives, cives, quaerenda pecunia primum est; | |
| virtus post nummos': haec Ianus summus ab imo | |
| prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque. | 55 |
| [laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.] | |
| est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque, | |
| sed quadringentis sex septem milia desunt: | |
| plebs eris. at pueri ludentes 'rex eris' aiunt, | |
| 'si recte facies'. hic murus aeneus esto: | 60 |
| nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. | |
| Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est | |
| nenia, quae regnum recte facientibus offert, | |
| et maribus Curiis et decantata Camillis? | |
| isne tibi melius suadet, qui, rem facias, rem, | 65 |
| si possis, recte, si non, quocumque modo, rem, | |
| ut propius spectes lacrumosa poemata Pupi, | |
| an qui Fortunae te responsare superbae | |
| liberum et erectum praesens hortatur et aptat? | |
| quodsi me populus Romanus forte roget, cur | 70 |
| non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem | |
| nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit: | |
| olim quod volpes aegroto cauta leoni | |
| respondit, referam: 'quia me vestigia terrent, | |
| omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.' | 75 |
| belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem? | |
| pars hominum gestit conducere publica; sunt qui | |
| frustis et pomis viduas venentur avaras | |
| excipiantque senes, quos in vivaria mittant; | |
| multis occulto crescit res fenore. verum | 80 |
| esto aliis alios rebus studiisque teneri: | |
| idem eadem possunt horam durare probantes? | |
| 'nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis' | |
| si dixit dives, lacus et mare sentit amorem | |
| festinantis eri; cui si vitiosa libido | 85 |
| fecerit auspicium: 'cras ferramenta Teanum | |
| tolletis, fabri.' lectus genialis in aula est: | |
| nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; | |
| si non est, iurat bene solis esse maritis. | |
| quo teneam voltus mutantem Protea nodo? | 90 |
| quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos, | |
| balnea, tonsores, conducto navigio aeque | |
| nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. | |
| si curatus inaequali tonsore capillos | |
| occurri, rides; si forte subucula pexae | 95 |
| trita subest tunicae vel si toga dissidet inpar, | |
| rides: quid? mea cum pugnat sententia secum, | |
| quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, | |
| aestuat et vitae disconvenit ordine toto, | |
| diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis? | 100 |
| insanire putas sollemnia me neque rides | |
| nec medici credis nec curatoris egere | |
| a praetore dati, rerum tutela mearum | |
| cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem | |
| de te pendentis, te respicientis amici. | 105 |
| ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives, | |
| liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, | |
| praecipue sanus, nisi cum pitvita molesta est. |