| XII | |
| Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Icci, | 1.12.1 |
| si recte frueris, non est ut copia maior | |
| ab Iove donari possit tibi. tolle querellas; | |
| pauper enim non est, cui rerum suppetit usus. | |
| si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil | 5 |
| divitiae poterunt regales addere maius. | |
| si forte in medio positorum abstemius herbis | |
| vivis et urtica, sic vives protinus, ut te | |
| confestim liquidus Fortunae rivus inauret, | |
| vel quia naturam mutare pecunia nescit, | 10 |
| vel quia cuncta putas una virtute minora. | |
| miramur, si Democriti pecus edit agellos | |
| cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox, | |
| cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri | |
| nil parvum sapias et adhuc sublimia cures: | 15 |
| quae mare conpescant causae, quid temperet annum, | |
| stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, | |
| quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, | |
| quid velit et possit rerum concordia discors, | |
| Empedocles an Stertinium deliret acumen. | 20 |
| verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas, | |
| utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro | |
| defer: nil Grosphus nisi verum orabit et aequum. | |
| vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest. | |
| ne tamen ignores, quo sit Romana loco res: | 25 |
| Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis | |
| Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates | |
| Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges | |
| Italiae pleno defudit Copia cornu. |