| XI | |
| Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, | 1.11.1 |
| quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, | |
| Zmyrna quid et Colophon, maiora minorane fama? | |
| cunctane prae campo et Tiberino flumine sordent? | |
| an venit in votum Attalicis ex urbibus una? | 5 |
| an Lebedum laudas odio maris atque viarum: | |
| 'scis, Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque | |
| Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem | |
| oblitusque meorum, obliviscendus et illis, | |
| Neptunum procul e terra spectare furentem'? | 10 |
| sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque | |
| adspersus volet in caupona vivere; nec qui | |
| frigus collegit, furnos et balnea laudat | |
| ut fortunatam plene praestantia vitam; | |
| nec si te validus iactaverit Auster in alto, | 15 |
| idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. | |
| incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod | |
| paenula solstitio, campestre nivalibus auris, | |
| per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. | |
| dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, | 20 |
| Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens. | |
| tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam | |
| grata sume manu neu dulcia differ in annum, | |
| ut quocumque loco fueris, vixisse libenter | |
| te dicas: nam si ratio et prudentia curas, | 25 |
| non locus effusi late maris arbiter aufert, | |
| caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt. | |
| strenua nos exercet inertia: navibus atque | |
| quadrigis petimus bene vivere. quod petis, hic est, | |
| est Ulubris, animus si te non deficit aequus. | 30 |