| XIV | |
| Vilice silvarum et mihi me reddentis agelli, | 1.14.1 |
| quem tu fastidis, habitatum quinque focis et | |
| quinque bonos solitum Variam dimittere patres, | |
| certemus, spinas animone ego fortius an tu | |
| evellas agro, et melior sit Horatius an res. | 5 |
| me quamvis Lamiae pietas et cura moratur | |
| fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis | |
| insolabiliter, tamen istuc mens animusque | |
| fert et avet spatiis obstantia rumpere claustra. | |
| rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum: | 10 |
| cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. | |
| stultus uterque locum inmeritum causatur inique: | |
| in culpa est animus, qui se non effugit umquam. | |
| tu mediastinus tacita prece rura petebas, | |
| nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas: | 15 |
| me constare mihi scis et discedere tristem, | |
| quandocumque trahunt invisa negotia Romam. | |
| non eadem miramur; eo disconvenit inter | |
| meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua | |
| credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit | 20 |
| quae tu pulchra putas. fornix tibi et uncta popina | |
| incutiunt urbis desiderium, video, et quod | |
| angulus iste feret piper et tus ocius uva | |
| nec vicina subest vinum praebere taberna | |
| quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius | 25 |
| ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges | |
| iampridem non tacta ligonibus arva bovemque | |
| disiunctum curas et strictis frondibus exples; | |
| addit opus pigro rivus, si decidit imber, | |
| multa mole docendus aprico parcere prato. | 30 |
| nunc age quid nostrum concentum dividat audi. | |
| quem tenues decuere togae nitidique capilli, | |
| quem scis inmunem Cinarae placuisse rapaci, | |
| quem bibulum liquidi media de luce Falerni, | |
| cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba; | 35 |
| nec lusisse pudet, sed non incidere ludum. | |
| non istic obliquo oculo mea commoda quisquam | |
| limat, non odio obscuro morsuque venenat: | |
| rident vicini glaebas et saxa moventem. | |
| cum servis urbana diaria rodere mavis, | 40 |
| horum tu in numerum voto ruis: invidet usum | |
| lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti. | |
| optat ephippia bos piger, optat arare caballus: | |
| quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem. |