| XVII | |
| Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis, | 1.17.1 |
| quo tandem pacto deceat maioribus uti, | |
| disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si | |
| caecus iter monstrare velit; tamen adspice, siquid | |
| et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur. | 5 |
| si te grata quies et primam somnus in horam | |
| delectat, si te pulvis strepitusque rotarum, | |
| si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo; | |
| nam neque divitibus contingunt gaudia solis | |
| nec vixit male, qui natus moriensque fefellit: | 10 |
| si prodesse tuis pauloque benignius ipsum | |
| te tractare voles, accedes siccus ad unctum. | |
| 'si pranderet holus patienter, regibus uti | |
| nollet Aristippus.' 'si sciret regibus uti, | |
| fastidiret holus, qui me notat.' utrius horum | 15 |
| verba probes et facta, doce, vel iunior audi, | |
| cur sit Aristippi potior sententia. namque | |
| mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt: | |
| 'scurror ego ipse mihi, populo tu: rectius hoc et | |
| splendidius multo est. equos ut me portet, alat rex, | 20 |
| officium facio: tu poscis vilia—verum | |
| dante minor, quamvis fers te nullius egentem.' | |
| omnis Aristippum decuit color et status et res, | |
| temptantem maiora, fere praesentibus aequum. | |
| contra, quem duplici panno patientia velat, | 25 |
| mirabor, vitae via si conversa decebit. | |
| alter purpureum non exspectabit amictum, | |
| quidlibet indutus celeberrima per loca vadet | |
| personamque feret non inconcinnus utramque; | |
| alter Mileti textam cane peius et angui | 30 |
| vitabit chlanidem, morietur frigore, si non | |
| rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus. | |
| res gerere et captos ostendere civibus hostis | |
| attingit solium Iovis et caelestia temptat: | |
| principibus placuisse viris non ultima laus est. | 35 |
| 'non cuivis homini contingit adire Corinthum.' | |
| sedit qui timuit, ne non succederet. 'esto. | |
| quid? qui pervenit, fecitne viriliter?' atqui | |
| hic est aut nusquam, quod quaerimus. hic onus horret | |
| ut parvis animis et parvo corpore maius, | 40 |
| hic subit et perfert. aut virtus nomen inane est, | |
| aut decus et pretium recte petit experiens vir. | |
| coram rege suo de paupertate tacentes | |
| plus poscente ferent—distat, sumasne pudenter | |
| an rapias—: atqui rerum caput hoc erat, hic fons. | 45 |
| 'indotata mihi soror est, paupercula mater | |
| et fundus nec vendibilis nec pascere firmus' | |
| qui dicit, clamat: 'victum date.' succinit alter: | |
| 'et mihi.' dividuo findetur munere quadra. | |
| sed tacitus pasci si posset corvus, haberet | 50 |
| plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. | |
| Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum | |
| qui queritur salebras et acerbum frigus et imbris | |
| aut cistam effractam et subducta viatica plorat, | |
| nota refert meretricis acumina, saepe catellam, | 55 |
| saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox | |
| nulla fides damnis verisque doloribus adsit. | |
| nec semel inrisus triviis attollere curat | |
| fracto crure planum. licet illi plurima manet | |
| lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim: | 60 |
| 'credite, non ludo; crudeles, tollite claudum': | |
| 'quaere peregrinum' vicinia rauca reclamat. |