| XVIII | |
| Si bene te novi, metues, liberrime Lolli, | 1.18.1 |
| scurrantis speciem praebere, professus amicum. | |
| ut matrona meretrici dispar erit atque | |
| discolor, infido scurrae distabit amicus. | |
| est huic diversum vitio vitium prope maius, | 5 |
| asperitas agrestis et inconcinna gravisque, | |
| quae se commendat tonsa cute, dentibus atris, | |
| dum volt libertas dici mera veraque virtus. | |
| virtus est medium vitiorum et utrimque reductum. | |
| alter in obsequium plus aequo pronus et imi | 10 |
| derisor lecti sic nutum divitis horret, | |
| sic iterat voces et verba cadentia tollit, | |
| ut puerum saevo credas dictata magistro | |
| reddere vel partis mimum tractare secundas; | |
| alter rixatur de lana saepe caprina, | 15 |
| propugnat nugis armatus: 'scilicet ut non | |
| sit mihi prima fides?' et 'vere quod placet ut non | |
| acriter elatrem? pretium aetas altera sordet.' | |
| ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus; | |
| Brundisium Minuci melius via ducat an Appi. | 20 |
| quem damnosa venus, quem praeceps alea nudat, | |
| gloria quem supra vires et vestit et unguit, | |
| quem tenet argenti sitis inportuna famesque, | |
| quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus, | |
| saepe decem vitiis instructior, odit et horret, | 25 |
| aut, si non odit, regit ac veluti pia mater | |
| plus quam se sapere et virtutibus esse priorem | |
| volt et ait prope vera: 'meae—contendere noli— | |
| stultitiam patiuntur opes, tibi parvola res est: | |
| arta decet sanum comitem toga: desine mecum | 30 |
| certare.' Eutrapelus cuicumque nocere volebat | |
| vestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam | |
| cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes, | |
| dormiet in lucem, scorto postponet honestum | |
| officium, nummos alienos pascet, ad imum | 35 |
| Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum. | |
| arcanum neque tu scrutaberis illius umquam, | |
| conmissumque teges et vino tortus et ira. | |
| nec tua laudabis studia aut aliena reprendes, | |
| nec, cum venari volet ille, poemata panges. | 40 |
| gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque | |
| Zethi dissiluit, donec suspecta severo | |
| conticuit lyra. fraternis cessisse putatur | |
| moribus Amphion: tu cede potentis amici | |
| lenibus imperiis, quotiensque educet in agros | 45 |
| Aetolis onerata plagis iumenta canesque, | |
| surge et inhumanae senium depone Camenae, | |
| cenes ut pariter pulmenta laboribus empta: | |
| Romanis sollemne viris opus, utile famae | |
| vitaeque et membris, praesertim cum valeas et | 50 |
| vel cursu superare canem vel viribus aprum | |
| possis. adde, virilia quod speciosius arma | |
| non est qui tractet: scis, quo clamore coronae | |
| proelia sustineas campestria. denique saevam | |
| militiam puer et Cantabrica bella tulisti | 55 |
| sub duce, qui templis Parthorum signa refigit | |
| nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis. | |
| ac ne te retrahas et inexcusabilis absis: | |
| quamvis nil extra numerum fecisse modumque | |
| curas, interdum nugaris rure paterno: | 60 |
| partitur lintres exercitus, Actia pugna | |
| te duce per pueros hostili more refertur; | |
| adversarius est frater, lacus Hadria, donec | |
| alterutrum velox Victoria fronde coronet. | |
| consentire suis studiis qui crediderit te, | 65 |
| fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. | |
| protinus ut moneam—siquid monitoris eges—, tu | |
| quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto. | |
| percontatorem fugito; nam garrulus idem est | |
| nec retinent patulae conmissa fideliter aures | 70 |
| et semel emissum volat inrevocabile verbum. | |
| non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve | |
| intra marmoreum venerandi limen amici, | |
| ne dominus pueri pulchri caraeve puellae | |
| munere te parvo beet aut incommodus angat. | 75 |
| qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox | |
| incutiant aliena tibi peccata pudorem. | |
| fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo | |
| quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri, | |
| ut penitus notum, si temptent crimina, serves | 80 |
| tuterisque tuo fidentem praesidio: qui | |
| dente Theonino cum circumroditur, ecquid | |
| ad te post paulo ventura pericula sentis? | |
| nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, | |
| et neglecta solent incendia sumere vires. | 85 |
| dulcis inexpertis cultura potentis amici: | |
| expertus metuet. tu, dum tua navis in alto est, | |
| hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. | |
| oderunt hilarem tristes tristemque iocosi, | |
| sedatum celeres, agilem navumque remissi; | 90 |
| [potores bibuli media de nocte Falerni] | |
| oderunt porrecta negantem pocula, quamvis | |
| nocturnos iures te formidare tepores. | |
| deme supercilio nubem: plerumque modestus | |
| occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi. | 95 |
| inter cuncta leges et percontabere doctos, | |
| qua ratione queas traducere leniter aevum, | |
| num te semper inops agitet vexetque cupido, | |
| num pavor et rerum mediocriter utilium spes, | |
| virtutem doctrina paret naturane donet, | 100 |
| quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, | |
| quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum | |
| an secretum iter et fallentis semita vitae. | |
| me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, | |
| quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, | 105 |
| quid sentire putas, quid credis, amice, precari? | |
| 'sit mihi quod nunc est, etiam minus, ut mihi vivam | |
| quod superest aevi, siquid superesse volunt di; | |
| sit bona librorum et provisae frugis in annum | |
| copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae.' | 110 |
| sed satis est orare Iovem quae ponit et aufert: | |
| det vitam, det opes: aequum mi animum ipse parabo. |