| III | |
| Iuli Flore, quibus terrarum militet oris | 1.3.1 |
| Claudius Augusti privignus, scire laboro. | |
| Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus | |
| an freta vicinas inter currentia turris | |
| an pingues Asiae campi collesque morantur? | 5 |
| quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo. | |
| quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? | |
| bella quis et paces longum diffundit in aevum? | |
| quid Titius, Romana brevi venturus in ora, | |
| Pindarici fontis qui non expalluit haustus, | 10 |
| fastidire lacus et rivos ausus apertos? | |
| ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis | |
| Thebanos aptare modos studet auspice Musa, | |
| an tragica desaevit et ampullatur in arte? | |
| quid mihi Celsus agit—monitus multumque monendus, | 15 |
| privatas ut quaerat opes et tangere vitet | |
| scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo, | |
| ne, si forte suas repetitum venerit olim | |
| grex avium plumas, moveat cornicula risum | |
| furtivis nudata coloribus—? ipse quid audes? | 20 |
| quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum | |
| ingenium, non incultum est et turpiter hirtum: | |
| seu linguam causis acuis seu civica iura | |
| respondere paras seu condis amabile carmen, | |
| prima feres hederae victricis praemia. quodsi | 25 |
| frigida curarum fomenta relinquere posses, | |
| quo te caelestis sapientia duceret, ires. | |
| hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli, | |
| si patriae volumus, si nobis vivere cari. | |
| debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae | 30 |
| quantae conveniat Munatius. an male sarta | |
| gratia nequiquam coit et rescinditur ac vos | |
| seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat | |
| indomita cervice feros? ubicumque locorum | |
| vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, | 35 |
| pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca. |