| VIII | |
| Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano | 1.8.1 |
| Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis. | |
| si quaeret quid agam, dic multa et pulcra minantem | |
| vivere nec recte nec suaviter, haud quia grando | |
| contuderit vitis oleamve momorderit aestus, | 5 |
| nec quia longinquis armentum aegrotet in agris; | |
| sed quia mente minus validus quam corpore toto | |
| nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum, | |
| fidis offendar medicis, irascar amicis, | |
| cur me funesto properent arcere veterno, | 10 |
| quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam, | |
| Romae Tibur amem, ventosus Tibure Romam. | |
| post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se, | |
| ut placeat iuveni percontare utque cohorti. | |
| si dicet 'recte', primum gaudere, subinde | 15 |
| praeceptum auriculis hoc instillare memento: | |
| ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus. |