Sed stellas quinque nonnulli has aiunt esse: 4.15.1.1
Veneris, Mercurii, Iouis, Solis, Martis; e quibus esse
maximam colore candido, nomine Hesperum et eum
appellari. Haec stella non abest a sole longius duobus
signis, subter eius circulum conlocata, sicut ante 5
diximus; apparens autem maxime noctu, sed toto
mense non plus <u>nde<u>icies potest uideri. Sed totus
Hesperus incertos efficit cursus, non eodem tempore
ad praeteritum transiens signum.