| Quoniam de sole quae uisa sunt nobis | 4.14.1.1 |
| utilissima esse litteris mandauimus, nunc de luna di- | |
| cemus: etsi alia conati perscribere, uelut natura uolu- | |
| minis ad hoc loci deuenimus, ne nonnullis incaute | |
| huius rationem relinquentes, aut propter magnum | 5 |
| laborem defecisse, aut inscientia superati non ua- | |
| luisse persequi uideamur. Nos autem non illorum | |
| existimationis timendae causa persequi instituimus, | |
| sed consuetudinis nostrae rationem demonstrasse, | |
| et quod alterius quaeri uolumen hoc perlecto nolui- | 10 |
| mus, nec tamdiu rem cogitatam scriptam aliorum ad | |
| desiderium adducere. Praeterea cum reliqua omnia | |
| diligentissime persecuti fuerimus, alienum uidetur | |
| esse nos non eamdem persequi causam. | |
| Quare, sicut ante diximus, ad inceptum reuer- | 2.1 |
| tamur et, ut necessario totidem uerbis de luna ac sole | |
| dicere uideamur, dicemus ita: lunam per alios exor- | |
| tus et occasus necesse est moueri, non stare; idque fa- | |
| cilius quam de sole licet intellegere. Neque enim tam | 5 |
| magnus ardor eius est ut obficiat oculis nostris; ne- | |
| que, ut sol, dies triginta unoquoque signo uehitur, ut | |
| difficile sit intellectu quanta particula luminis aut | |
| ipsius signi superesse uideatur, cum ad aliud tran- | |
| sierit signum. Luna enim cum diebus triginta duode- | 10 |
| cim signa percurrat, licet intellegere duobus diebus | |
| et sex horis lunam in <un>o signo esse. Hanc autem | |
| cum a sole lumen accipiat et ita nobis lucere uidea- | |
| tur, non est ueri simile de tam multis causis potius | |
| eam stare quam moueri. Si enim suo lumine uteretur, | 15 |
| illud quoque sequebatur eam semper aequalem esse | |
| oportere, nec die tricesimo tam exilem aut omnino nul- | |
| lam uideri, cum enim totum transegerit cursum, sol | |
| autem ad aliud transire signum intellegatur. Prae- | |
| terea si suo lumine uteretur, huius numquam eclip- | 20 |
| sin fieri oportebat. Sed ne dubium fiat quare solis | |
| eclipsis fieri possit, qui utrisque lumen dare supra sit | |
| dictus, lunae autem non facile fiat, cum alieno lumine | |
| utatur, eius haec uerissima, ut arbitramur, est causa. | |
| Luna enim cum ex toto mundo et omnibus stellis | 25 |
| maxime terrae proxima uideatur, et ad acies nostras | |
| perueniat, et quodam tempore currens perueniat ad | |
| eumdem locum signi quo sol uehitur, obscurare lumen | |
| eius a nostro conspectu uidetur. Hoc autem maxime | |
| euenit die nouissimo, cum luna transierit in duode- | 30 |
| cim signa, et sol ad aliud signum transire uideatur et | |
| proxima fiat illi. Quod euenire sic etiam potest intel- | |
| legi. Vt si quis alicui manum planam ad oculos ad- | |
| mouerit, quanto magis sic fecerit, hoc minus ille | |
| uidere poterit; et quanto longius ab eo discesserit, | 35 |
| hoc magis illi omnia poterunt apparere. Simili ratione | |
| cum luna ad solis locum peruenit, tunc proxima ei | |
| uidetur esse et radios eius obturare, ut lumen eicere | |
| non possit. Cum autem luna ab eo loco discesserit, | |
| tunc sol lumen eicit, et ita ad corpora nostra adicit. | 40 |
| Lunae autem eclipsis sic euenit, cum prope una | 3.1 |
| dimensione sit luna, cum abierit sol sub terram, dum- | |
| taxat hoc modo ut per mediam terram si quid direc- | |
| tum traieceris, contingere possit solem sub terra, lu- | |
| nam autem supra terram: quod cum ita euenit, ne- | 5 |
| cesse est solis radios propter magnitudinem terrae | |
| ita esse dimissos ut lumen eius, quo luna lucet, non | |
| possit ad eam peruenire, et ita existimatur fieri eclip- | |
| sis lunae. Quae si suo lumine uteretur, licebat ne ap- | |
| parere quidem umquam solem, ideo quod luna nihi- | 10 |
| lominus luceret. Sic autem accipit lumen ut luceat, | |
| cum sol uenerit per terras, sed non ut aliquem locum | |
| conclusiorem [et non] totumque spatium impleat lu- | |
| mine. Si quis nostrum steterit in eo loco quo maxime | |
| sol lucet, reliquis partibus lumen a sole accipiens | 15 |
| praebebit. Id in luna fieri inuenitur, eam solis lumine | |
| accepto reuibratione lucere. | |
| Nonnulli existimant, cum dicitur sol in Ariete | 4.1 |
| aut in quolibet signo esse, eum supra ipsas stellas | |
| Arietis iter facere. Qui autem hac ratione utuntur, | |
| longe a uera ratione errant. Nam neque sol neque luna | |
| proxime sidera apparent. Hac etiam de causa non- | 5 |
| nulli septem stellas erraticas finxerunt, adiungentes | |
| eodem solem et lunam, quod cum quinque stellis fe- | |
| runtur. Luna enim proxime terram est; itaque die- | |
| bus triginta totum mundum existimatur transire. | |
| Id hac euenit ratione: ut si quis intra circulum zodia- | 10 |
| cum fecerit circulos et eos hoc interuallo finxerit ut | |
| terra sit in medio, et a terra unam mensionem fecerit | |
| ad lunam, quam Graeci τόνον appellauerunt (hunc | |
| autem, quia non certum spatium potuerunt dicere, | |
| τόνον dixerunt): igitur abest luna a terra tonum | 15 |
| unum. Hac re igitur, quod breuissimo circulo deuehi- | |
| tur, diebus triginta ad primum peruenit signum. Ab | |
| hoc circulo abest circulus tonum dimidium, quo [cir- | |
| culo] Mercurii stella uehitur; itaque diebus triginta | |
| ad alterum signum transiens tardius. Ab hoc circulo | 20 |
| abest [alter] tonum dimidium, quo loco Veneris stella | |
| iter suum dirigit, tardiorem conficiens cursum quam | |
| Mercurii stella: transit enim ad aliud signum diebus | |
| triginta. Supra huius stellam solis est cursus, qui | |
| abest ab Hespero, stella quae est Veneris, tonum di- | 25 |
| midium. Itaque cum inferioribus pariter peruolans | |
| anno uno duodecim signa percurrit, tricesimo die ad | |
| aliud transiens signum. Supra solem igitur et eius | |
| circulum Martis est stella, quae abest a sole tonum | |
| dimidium. Itaque dicitur diebus sexaginta ad aliud | 30 |
| signum transire. Supra hunc circulum Iouis est stella, | |
| quae abest a Martis tonum dimidium. Itaque anno | |
| uno transit ad alterum signum. Nouissima stella Sa- | |
| turni, quae maximo uehitur circulo; haec autem abest | |
| a Ioue tonum. Itaque annis triginta duodecim signa | 35 |
| percurrit. Et tamen ab ipsorum siderum corporibus | |
| Saturnus abest tonum unum et dimidium. | |
| Hac igitur ratione potes scire neque solem | 5.1 |
| neque lunam contingere stellas et nihilominus per | |
| zodiacum circulum uerti. Hinc etiam possumus in- | |
| tellegere lunam minorem esse quam solem. Omnia | |
| enim quae proxima sunt nobis, maiora necesse est | 5 |
| esse, quam quae longo discedente interuallo uidemus. | |
| Igitur lunam uidemus proxime nos esse, neque eam | |
| maiorem aspectui nostro esse quam solem. Illud | |
| quoque necesse est, cum sol [non] longe absit a luna | |
| et a nobis et maior uidetur, si prope nos adcesserit, | 10 |
| multo maiorem futurum. Praeterea necesse est, ut | |
| ante diximus, aut nullam stellam erraticam esse, aut | |
| solem cum luna pariter ut reliquas stellas errare. Si | |
| enim quisquam mihi potest demonstrare quinque | |
| stellarum cursum et dicere quod hodie quaeque earum | 15 |
| ad aliud transeat signum, quemadmodum de sole et | |
| luna fieri uidemus, et nihilominus suum efficit cur- | |
| sum, non est erratica. Si autem dubium est quod ho- | |
| die transeat et ad aliud signum compari ratione cum | |
| luna feratur et suum circulum dirigat, quemadmo- | 20 |
| dum stellae quae sunt dubiae, necesse est has quoque | |
| errare. Sed non euenit ut errent, praesertim cum suo | |
| tempore ad cursum reuertantur. Igitur ne stellae | |
| quidem, cum certo tempore ad suum signum reuer- | |
| tuntur, possunt errare, nisi forte uolumus accipere | 25 |
| excusationem quod duo corpora magna facilius pos- | |
| sint obseruari quam singulae stellae, quae non certos | |
| cursus conficientes uidentur apparere. |