| Sic igitur orientibus duodecim signis, | 4.13.1.1 |
| reliqua corpora occidere et exoriri uidentur. Sed ut | |
| ante diximus, nunc protinus de solis cursu dicemus. | |
| Necesse est enim solem aut ipsum per se | 2.1 |
| moueri, aut cum mundo uerti uno loco manentem. | |
| Quod si maneret, necesse erat eodem loco occidere et | |
| exoriri a quo pridie fuerat exortus, quemadmodum | |
| signa eodem loco semper oriuntur et occidunt. Prae- | 5 |
| terea si ita esset, necesse erat dies et noctes omnes | |
| aequales esse, ut quam longus hodiernus dies fuerit, | |
| tam longus semper sit futurus, item nox simili ra- | |
| tione semper aequalis permaneat. Quod quoniam non | |
| est, illud quoque necesse est, cum uideamus esse dies | 10 |
| inaequales, et solem alio loco hodie occasurum, et | |
| alio heri occidisse. Si igitur aliis locis occidit et oritur, | |
| necesse est eum moueri, non stare. | |
| Solem autem contra mundi motum currere, sic | 3.1 |
| possumus intellegere. Euenit enim ut duabus in cau- | |
| sis sidera non possimus uidere. Quarum una est, cum | |
| abierint infra terram; nostrum quoque effugere cons- | |
| pectum, ita ut inferiori hemisphaerio ostendi <dicun>- | 5 |
| tur. Altera autem est ratio quod propter fulgorem | |
| solis et uim maximam luminis sidera obscurentur, | |
| siue quod stellis obsistit, ne candor earum ad nostros | |
| perueniat adspectus; siue sui magnitudine luminis | |
| officit oculis nostris, ne praeter eius ignem aliam rem | 10 |
| superiorem perspiciamus: quod magis ueri simile | |
| uidetur. Neque enim solis ignem eiusmodi uidemus, | |
| cuiusmodi reliquos ignes intellegimus, sed ita lumen | |
| auertit nostrum, ut ipse quoque nobis non igneus, | |
| sed albus uideatur esse. | 15 |
| Praeterea in unaquaque nocte undecim signa | 4.1 |
| necesse est apparere, ideo quod uno signo sol ipse | |
| nixus iter conficere uidetur, cuius figuram corporis | |
| ipse suo lumine obscurat; cum eo enim signo et occi- | |
| dere et exoriri uidetur. Nonnulli dicunt nos duode- | 5 |
| cim signa dumtaxat hac ratione perspicere posse, si | |
| in eius signi prima nouissimaue parte consistat. Ha- | |
| bent enim duodecim signa partes eiusdemmodi, ut | |
| unumquodque eorum in longitudine habeat partes | |
| triginta, in latitudine autem partes duodecim. Itaque | 10 |
| euenit ut in longitudine signorum annus, in latitudine | |
| autem [singuli] dies sit. In prima parte signi nihilo- | |
| minus nos reliquum corpus eius signi uidere posse | |
| nonnulli dicunt, ut simili ratione et si fuerit in ex- | |
| trema parte signi: quod fieri non potest. Nam cum | 15 |
| sol sit in qualibet parte signi et exoriatur, ita mag- | |
| num uidetur habere fulgorem, ut omnia sidera obs- | |
| curet. Illud tamen potest euenire, ut cum sol sit in | |
| prima parte signi et occidat, reliquum corpus eius | |
| signi appareat. Sed certius et uerius est undecim | 20 |
| signa quam duodecim apparere posse. | |
| Praeterea quaeritur quare sol, contra mundi | 5.1 |
| inclinationem currens, uideatur cum ipsa sua sphaera | |
| occidere et uerti. Nam si sol contra siderum occasum | |
| non curreret, de Ariete ad Pisces, non ad Taurum | |
| transiret. Exoriri etenim ante Pisces quam Aries et | 5 |
| occidere perspiciuntur; et ita mundus uerti uidetur ut | |
| prius Pisces quam Aries occidant. Igitur diebus tri- | |
| ginta sol in Ariete currens et eius corpus obscurans, | |
| sic dumtaxat apparet sol, ut ex eo loco, quo Aries | |
| ante, exoriri uideatur et post dies triginta sol uidea- | 10 |
| tur ab eodem loco surgere, ex quo loco Taurus ante | |
| oriri uidebatur. Igitur apparet solem ab Ariete ad | |
| Taurum transire. Quod si ita est, necesse est eum | |
| contra mundi inclinationem currere. | |
| Quare autem euenit, ut ante diximus, quod | 6.1 |
| uidetur cum mundo sol uerti, eius similis haec est | |
| causa. Vt si quis in nauiculae rostro sedens, hinc | |
| quaerat ad puppim transire, et nihilominus ipsa | |
| nauis iter suum conficiat, ille quidem uidebitur contra | 5 |
| nauiculae cursum ire, sed tamen eodem peruenit quo | |
| nauis. Hoc autem sic etiam facilius intellegetur, si | |
| nauem diuiseris in partes trecentas sexaginta, quem- | |
| admodum sol diebus trecentis sexaginta simul mun- | |
| dum transigit. Eodem modo, ut ante diximus, si | 10 |
| nauis sit diuisa et in una parte de trecentis sexaginta | |
| constituatur quilibet eorum (nauis autem habet unius | |
| diei cursum), ille quidem contra nauem ire, sed cum | |
| ea ad locum definitum peruenire intellegetur. Non | |
| enim extra nauem est, qui a rostro ad puppim tran- | 15 |
| sit, sed ipsa naui continetur. Item sol cum per ipsum | |
| mundum iter conficiat et eo contineatur, uidetur | |
| contra mundum ire, sed cum eo peruenit ad occasum. | |
| Cum enim mundus trecenties et sexagies se conuer- | |
| terit, tunc sol iter annuum conficit. | 20 |