| Arietis exortu sinistra pars Andromedae | 4.12.1.1 |
| prouenire, Ara autem occidere uidetur. Cum eodem | |
| sidere exoritur et Persei caput usque ad umbilicum, | |
| ut dubium uideatur zona eius utrum usque extremo | |
| Ariete an Tauro primum exoriente prodeat ad lucem. | 5 |
| Tauro autem exorto, quae prius dubia fue- | 2.1 |
| runt, omnia sunt certa. Nam et Ara [supra memorata] | |
| omnino occidit, et Perseus totus est ortus, et Aurigae | |
| caput cum reliquo corpore dumtaxat ad sinistrum | |
| pedem uidetur, et Pistrix a cauda exoriens perspici- | 5 |
| tur. Hoc signo primum occidere Bootes uidetur, etsi | |
| cum quattuor signis occidit. Neque tamen totus ad | |
| terram potest peruenire; nam manus eius sinistra, | |
| circulo arctico conclusa, neque oritur neque occidit. | |
| Geminis exorientibus, tota iam Pistrix et Flu- | 3.1 |
| minis Eridani prior pars apparet, et Orion exoriri | |
| uidetur. Occidit autem Ophiuchus a pedibus genuum | |
| fine. | |
| Cancer exoriens obscurat dimidiam partem | 4.1 |
| Coronae Pistricisque caudam, et notium Piscem, et | |
| caput cum reliquo corpore ad umbilicum eius qui | |
| Engonasin uocatur, Ophiuchum a genibus ad hume- | |
| ros, et Anguem totum praeter caput et ceruicem, | 5 |
| quae ex aestiuo circulo tendit ad Coronam. Booten | |
| prope totum terra tenet tectum. Exoritur autem et | |
| Orionis corpus ad zonam et Eridanus totus apparet. | |
| Exortu Leonis reliqua pars occidit Coronae, | 5.1 |
| cum capite et ceruicibus Anguis, et Ophiucho, <et | |
| Aquila tota>. Engonasin autem qui uocatur, eius | |
| praeter sinistrum genu et pedem nihil apparet, et | |
| Bootes totus obscuratur. Exoritur autem caput | 5 |
| Hydrae cum Lepore toto, et Procyon cum pedibus | |
| prioribus Canis maioris [et Aquila tota]. | |
| Virgo autem exoriens non pauca sidera obs- | 6.1 |
| curat. Nam statim Lyra occidit cum Sagitta et Del- | |
| phino, et Oloris a capite corpus ad caudam prope oc- | |
| cidit, et Fluminis prior pars et Equi caput cum cer- | |
| uicibus. Exoritur autem Hydra fine Crateris, et | 5 |
| Canis totus, et Nauis Argo fine totius ueli. | |
| Chelis exorientibus, uidetur et Bootes exoriens | 7.1 |
| totus, et tota Nauis apparet Argo, Hydraque praeter | |
| cacumen extremum caudae, quod est sub terra. Exo- | |
| ritur etiam genu et sura eius dextra qui Engonasin | |
| uocatur. Hunc eadem nocte occidere et exoriri licet | 5 |
| uidere. Reliquum autem corpus cum Scorpionis et | |
| Sagittarii prouenit parte. Praeterea cum Chelis exo- | |
| ritur cauda Centauri; occidit reliquum Pegasi corpus, | |
| et Oloris extrema cauda, et Andromedae caput cum | |
| umbilico Pegasi, et Pistrix reliquo corpore ad ceruices, | 10 |
| ut caput eius solum uideatur; et caput Cephei, pen- | |
| dens ad Pistricis occasum, cum manibus et humeris | |
| peruenit ad terram. | |
| Scorpione exoriente, duae partes Fluminis | 8.1 |
| occidunt, et reliquum corpus Andromedae cum ca- | |
| pite Ce<t>i. Occidit etiam Cepheus capite ad humeros, | |
| quae pars est extra arcticum circulum constituta; | |
| obscuratur etiam Cassiepia, resupina occidens. Exo- | 5 |
| ritur autem Corona quae ante Centauri pedes iacere | |
| existimatur, et reliquum corpus Hydrae, quod cau- | |
| dae reliquum esse supra diximus. Prouenit etiam et | |
| corpus Centauri quod equina figura uidetur, et ip- | |
| sius hominis caput, et hostia, quam tenere eum su- | 10 |
| pra diximus, denique ad id corpus, qua fine pedes | |
| eius sunt priores. Ophiuchi autem dumtaxat caput | |
| exoritur, et ipsius Anguis caput, quod est contra | |
| Coronam. | |
| Sagittarium exorientem Ophiuchus totus exo- | 9.1 |
| riens insequitur et Anguis qui ab eo tenetur, caput | |
| eius qui Engonasin uocatur, et sinistra manus eius- | |
| dem; deinde Lyra tota cum Cephei capite et hume- | |
| ris exit ad lucem. Occidit autem Canis maior cum | 5 |
| Orione toto, et Lepore, et Aurigae superiore parte | |
| corporis, praeterea caput et pedes eius. Occidit etiam | |
| totus Perseus praeter crus et pedem dextrum. Argo | |
| autem puppim solam relinquens peruenit ad terram. | |
| Capricornus exoriens haec sidera ad terram | 10.1 |
| premere uidetur: reliquam figuram Nauis et signum | |
| quod Procyon uocatur. Eodem tempore et reliquum | |
| corpus occidit Persei. Exoritur autem Olor cum | |
| Aquila et Sagitta et Ara, quam proximam esse notio | 5 |
| polo diximus. | |
| Aquarius, exoriens ad dimidiam partem cor- | 11.1 |
| poris, Equi pedes secum de terra ducit, et caput cum | |
| ceruice Pegasi. At contra Centaurus a cauda ad hume- | |
| ros uirilis corporis occidit cum Hydrae capite et cer- | |
| uicibus. | 5 |
| Piscibus exorientibus, occidit reliquum Hy- | 12.1 |
| drae corpus, et ipse Centaurus; exoritur autem Pis- | |
| cis qui notius uocatur, et Andromedae dextra pars | |
| corporis. |