| Igitur uertente se mundo per utrosque | 4.11.1.1 |
| polos et axem, quem supra dimensionem sphaerae | |
| diximus esse, et ita sphaera conlocata, ut unus polus | |
| semper sit supra terram, alter numquam exoriatur, | |
| necesse est Arctos quoque et reliqua corpora, quae | 5 |
| sunt in arctico circulo, numquam occidere; reliqua | |
| autem omnia exoriri et occidere, quod inferiora sunt | |
| ab eo circulo quem numquam occidere diximus. Id | |
| enim posse fieri haec edocet causa. Videmus caput | |
| extremum Draconis, quod maxime arcticum extra | 10 |
| circulum prominet, quodam tempore ita occidere | |
| [existimatur] ut exortus cum occasu permisceatur, | |
| ut et ante diximus. Si autem pars aliqua occidere de | |
| summo circulo uidetur, necesse est omnia quae sunt | |
| inferiora exoriri et occidere. Igitur conuenit nobis | 15 |
| sidera uertente mundo occidere et exoriri. | |
| Praeterea hac inclinatione caeli, cum unus | 2.1 |
| circulus ita sit erectus ut numquam occidat, alter | |
| ita sit terrae subiectus ut numquam exoriatur, qui- | |
| cumque circuli fuerint in sphaera, hoc est ab aequi- | |
| noctiali ad polum qui boreus appellatur, nullus erit | 5 |
| eorum qui non maiorem partem circumductionis | |
| habeat supra terram. Qui autem ab aequinoctiali | |
| fuerint circulo ad eum polum qui notius appellatur, | |
| omnes inferiorem partem maiorem habebunt quam | |
| superiorem. Et quanto magis ad polum notium ac- | 10 |
| cesserint, hoc maiorem partem sub terra habere per- | |
| spicientur; et quanto magis ad boreum finem uene- | |
| rint, hoc maiorem partem circuli supra terram tenere | |
| uidebuntur. Quo enim erectior ipse polus fuerit, hoc | |
| magis et circuli eius rectiores uidebuntur. Quod cum | 15 |
| ita sit, si duo sidera simul fuerint orta, unum ab | |
| arctico, alterum ab antarctico circulo, serius occidet | |
| id sidus quod ab arctico circulo fuerit exortum, ideo | |
| quod maiorem habet circumductionem sphaerae | |
| quam quod a notio polo est ortum. Si autem simul | 20 |
| occiderint, serius exorietur id signum quod ab antarc- | |
| tico fuerit exortum, ideo quod tota illa conlocatio | |
| mundi maiorem partem habet sub terra quam illa | |
| pars quae in boreo polo est finita. | |
| Et non modo signa quae sunt ad arcticum fi- | 3.1 |
| nem conlocata praestant <i>is corporibus, aut serius | |
| occidunt et ante exoriuntur quam ea quae notio polo | |
| depinximus, sed ipsa quoque corpora inter se dis- | |
| sentiunt, ut si quod inferius sit signum et id cum su- | 5 |
| periore exoriatur, <hoc> tamen serius occidat. E con- | |
| trario ita[que] si qua sunt signa ab aequinoctiali cir- | |
| culo ad notium polum figurata, horum si qua signa | |
| pariter exorta fuerint, citius occident [quam ea] | |
| quae proxime polum accedunt. Euenit etiam ut non | 10 |
| modo quae simul sunt exorta sidera, ex his serius occi- | |
| dant quae proxime arcticum circulum sunt conlocata, | |
| sed etiam si qua eorum ante exorta fuerint quae sunt | |
| ad notium polum finita, tamen ante occidant quam | |
| ea corpora quae in boreo polo figurata esse supra de- | 15 |
| monstrauimus, ideo quod maiore circumductione | |
| sphaerae utuntur ea corpora quae ab aequinoctiali | |
| circulo ad arcticum finem sunt constituta. | |
| Igitur ostendimus qua inclinatione mundi | 4.1 |
| sphaera sit constituta. Nunc ad duodecim signa | |
| reuertemur, et quorum exortu quae de reliquis cor- | |
| poribus occidant aut oriantur, commemorabimus et | |
| initium ab Ariete faciemus. | 5 |