| Horizon enim, diuidens ea quae uiden- | 4.10.1.1 |
| tur et quae non apparent, ita definit sphaeram ut | |
| semper sex signa de duodecim in hemisphaerio ui- | |
| deantur supra terram, sex autem signa sint infra sub | |
| terra. Igitur cum in uno eorum sol nixus ferri uideatur, | 5 |
| ab eo circulo, qui horizon uocatur, exoritur, itaque | |
| incipit lucere, cum nihilominus ipse mundus uertatur | |
| cum reliquis signis. Sed quo facilius intellegatur, so- | |
| lem esse ponamus in Ariete, a quo duodecim signa | |
| instituimus numerare. Igitur cum sol sit in Ariete | 10 |
| exoriente, dies est; qui cum uertente se mundo perue- | |
| nit ad eum circulum, qui mesembrinus uocatur, effi- | |
| cit diei partem dimidiam. Sed sic etiam facilius in- | |
| tellegitur, et rursus ab eodem Ariete incipiemus. | |
| Cum Aries est exortus, praeter eum haec signa sunt | 15 |
| in superiore hemisphaerio: Pisces, Aquarius, Capri- | |
| cornus, Sagittarius, Scorpio. Horum cum tria signa | |
| occiderint, hoc est Scorpius, Sagittarius, Capricor- | |
| nus et exorta sint tria signa quae Arietem sequuntur, | |
| hoc est Taurus, Gemini, Cancer, tum fieri dimidium | 20 |
| diem necesse est et Arietem peruenire ad eum quem | |
| mesembrinum esse circulum supra diximus. Cum | |
| autem cum reliquis signis ipse Aries occidit et exortus | |
| est Leo, Virgo, tum Chelae exoriuntur et in supe- | |
| riore hemisphaerio uehuntur. Quae cum occiderint, | 25 |
| rursus Aries exortus efficiet lucem. | |
| Sed ne in dubium ueniat, cum Ariete occidente | 2.1 |
| dixerimus Chelas exoriri, quid de reliquis signis sine | |
| sphaera possit intellegi, sic inuenietur: in quocumque | |
| signo sol fuerit exoriens, quodcumque ab eo signo | |
| septimo loco fuerit, id noctu primum exorietur et | 5 |
| ita conficiet cursum. Mundus enim ipse semel in die | |
| ac nocte uerti uidetur. Itaque euenit ut ipsa signa | |
| duodecim semel in die ac nocte uideri possint. Sed | |
| ne solis cursus, de quibus postea sumus dicturi, po- | |
| tius quam quod ante coepimus, enumeremus, ad in- | 10 |
| ceptum reuertamur. Diximus enim principium esse | |
| mundi noctem, deinde diem. Inter noctem et diem | |
| praeter umbram terrae nihil interesse arbitramur. | |
| Sed quoniam supra signorum et corporum exortus ins- | |
| tituimus, ad hoc perueniemus. | 15 |