| Quoniam ostendimus mundum cum stellis | 4.9.1.1 |
| potius quam stellas per se uerti, nunc reliqua dice- | |
| mus. Cum enim traditum sit nobis prius noctem | |
| quam diem fieri, noctem dicemus umbram terrae | |
| esse, eamque obstare lumini solis. Etsi nonnulli dixe- | 5 |
| runt id solis cursu euenire, <e>t, cum peruenerit ad | |
| eum locum ubi occidere dicatur, ibi montium magni- | |
| tudine a nobis lumen auerti solis et iam noctem uideri: | |
| quod si ita sit, nimirum eclipsin solis uerius quam | |
| noctem dixerimus. Sed aliter esse ex ipsa sphaera | 10 |
| intellegere licebit. |