Quoniam de huiuscemodi rebus exposui- 4.8.1.1
mus ordine, mundi rationem et quemadmodum
moueatur, protinus dicemus, et in duodecim signo-
rum exortu quae deinde corpora consequantur et
quae perueniant ad occasum. Conuenit nobis mun- 5
dum ab exortu ad occasum uerti, ideo quod uidemus
stellas exorientes ad occidentem conuerti. Sic enim
primum poterimus scire, qui sint exortus et qui oc-
casus. Simul enim nostrum aliquis adstiterit contra
exorientem, necesse est Arctos nobis a sinistris par- 10
tibus esse. Cum id ita fiat, illud quoque necesse est
ut omnia a dextris partibus exorta in sinistris occi-
dere uideantur, de quo et ante diximus. Igitur cum
uideamus stellas exoriri et occidere, necesse est mun-
dum quoque cum stellis uerti. 15
  Sed nonnulli aiunt nihilominus id euenire posse 2.1
ut, stante mundo, stellae exoriantur et occidant;
quod fieri non potest. Si enim stellae uagae feruntur
neque mundus ipse uertitur, non possunt corpora stel-
lis figurata incolumia aut certa permanere. Illud 5
enim uidemus, in toto mundo stellas erraticas esse
quinque neque harum cursum quemquam posse defi-
nire; Aratum ipsum negare se difficiles earum cursus
interpretari posse. Quomodo igitur, cum quinque
stellas nemo possit obseruare, tot milia quisquam 10
possit peruidere, nisi qui permittit hoc cursu stellarum
posse nihilominus figuras corporum permanere?
Quod si non est, tota sphaera ad inritum reuocabitur.
Quicumque enim sphaeram fecerit, non poterit effi-
cere ut, sphaera stante, nihilominus stellae uersentur. 15
Illud etiam uidemus, in extrema cauda Draconis
stellam esse, quae in se uertatur et in eodem loco
constet. Quod si omnes stellae uagae feruntur, hanc
quoque loco moueri necesse est: quod non euenit.
Igitur necesse est mundum quoque, non stellas uerti. 20