| Reliquum est nobis definire quem supra lac- | 4.7.1.1 |
| teum orbem demonstrauimus. Is enim diuidit Oloris | |
| extremam sinistram pennam, quae extra aestiuum | |
| peruenit finem. Praeterea transit manum dextram | |
| Persei et, ab humero sinistro Aurigae perueniens | 5 |
| sub manum eius dextram, et Geminorum genua et | |
| pedes eius signi quod Procyon uocatur. Hinc diui- | |
| dens aequinoctialem et aestiuum circulum, tangit | |
| extremum finem mali, qui in Argo Naui defixus uide- | |
| tur; deinde rursus reuertens, genua Centauri diuidit | 10 |
| a reliquo corpore et extremam caudam terminat | |
| Scorpionis et arcum medium Sagittarii et Aquilae | |
| dimidiam partem, per eius transiens pennas. |