| Sed quoniam, septem circulis in prooemio | 4.6.1.1 |
| propositis, de quattuor circulis mentionem fecimus, | |
| ne septem ex ordine demonstratis, aliquid a nobis | |
| obscurius dictum uideatur, [sed] de septem superant | |
| tres, arcticus, antarcticus et ille qui lacteus uocatur. | 5 |
| Itaque de his dicere incipiemus. | |
| Arcticum igitur orbem sustinet caput Dra- | 2.1 |
| conis cum reliqua corporis parte. Cepheus autem pec- | |
| tore suo circulum iungit. Eodem orbe nituntur et | |
| pedes maioris Vrsae, praeterea sedile Cassiepiae cum | |
| pedibus eius nititur ipso circulo, et dextr<a> plan<ta> | 5 |
| genuque sinistro et pedis prioribus digitis is qui En- | |
| gonasin uocatur, et manus sinistra Bootis exteriore | |
| parte circuli peruenit coniuncta. | |
| Ad antarcticum autem circulum peruenit ex- | 3.1 |
| trema Nauis Argo pedesque Centauri posteriores | |
| adiunguntur, priores autem paene contingere et Ara | |
| uidetur prope adfixa et Eridani Fluminis extrema | |
| significatio. | 5 |