| Quartum circulum zodiacum esse Aratus de- | 4.5.1.1 |
| monstrat; de quo ante [iam] diximus et posterius | |
| dicemus. Sed Aratus non, ut reliqui astrologi, ab | |
| Ariete duodecim signa demonstrat, hoc est uere in- | |
| cipiente, sed a Cancro, hoc est ipsa aestate. Nos au- | 5 |
| tem, quoniam ab Ariete incipimus, ita protinus dice- | |
| mus. In hoc enim circulo sic duodecim signa figu- | |
| rantur: Aries, Taurus, Gemini; in his tribus signis | |
| uer demonstratur et aequinoctium uernum. Cancer, | |
| Leo, Virgo; in his signis maxime aestas conficitur, | 10 |
| sed sol incipit a Virgine iam transire ad aequinoctium | |
| autumnale. Chelae, Scorpius, Sagittarius; in his tri- | |
| bus signis autumnus efficitur et aequinoctium au- | |
| tumnale. Capricornus, Aquarius, Pisces; in his tri- | |
| bus signis sol hiemem conficere demonstratur. Etsi | 15 |
| nulla sunt duodecim signa, sed undecim ideo quod | |
| Scorpio magnitudine sui corporis duorum locum oc- | |
| cupat signorum, e quibus prior pars Chelae, reliqua | |
| autem Scorpio uocatur. Priores enim astrologi, cum | |
| omnes res ad duodecim partes reuocarent, ut menses | 20 |
| et horas et latitudinem signorum, itaque et signa, | |
| per quae res omnes significantur, duodecim uolue- | |
| runt esse. |