| Tertius ab aestiuo circulo, qui hiemalis uoca- | 4.4.1.1 |
| tur, his corporibus et eorum partibus finitur. Nam | |
| medium Capricornum diuidens et pedes Aquarii, per | |
| caudam Pistricis ut traiectus uidetur. Diuidit etiam | |
| Leporem fugientem a cruribus et quadam parte cor- | 5 |
| poris, et Canis sequentis pedes et Nauis ipsius pup- | |
| pim, Centaurique ceruices a reliquo corpore diuidit. | |
| Scorpionis extrema cauda, quod acumen uocatur, | |
| eodem circulo coniungitur. Sagittarii arcus eodem | |
| orbe deformatur. Huius orbis infra terram sunt de | 10 |
| partibus octo partes quinque, supra terram autem | |
| tres. Itaque fit breuior dies nocte, ut ante demons- | |
| trauimus. |