| Secundus ab aestiuo aequinoctialis est | 4.3.1.1 |
| circulus, in quo haec signa et partes eorum perspici | |
| possunt. Aries totus omnibus pedibus innixus uidetur. | |
| Hunc autem Aratus omnium siderum celerrimum | |
| esse demonstrat, etiam minore Arcto, quae breui | 5 |
| spatio uertitur, praestare. Id quid uelit esse, sic pote- | |
| rimus uel facillime intellegere. Cum sit enim maxi- | |
| mus circulus aequinoctialis in sphaera, inque eo Aries | |
| ut ad fixus uideatur, quomodocumque fuerint figurae | |
| corporum conlocatae, ut ad eumdem locum perueniant | 10 |
| necesse est semel uerti sphaeram. Quod cum fiat, et | |
| Aries in maximo circulo, et eodem tempore ad locum, | |
| quo reliqua sidera, perueniat, necesse est eum celer- | |
| rimum dici. | |
| Sed nos ad circuli definitionem ueniemus et | 2.1 |
| reliqua dicemus. In eodem Tauri genua ut fixa per- | |
| spiciuntur, et si nonnulli ita finxerunt ut uno genu, | |
| hoc est dextro, nixus sinistro prope contingere uidea- | |
| tur, de hoc in medio relinquemus. Sed in eodem cir- | 5 |
| culo zona Orionis, ut ipso circulo praecinctus exis- | |
| timetur; Hydra flexu a capite primo, ut ceruicibus | |
| erectis Cancrum contingere uideatur, et ex inferiore | |
| corpore Hydrae Crater cum Coruo uelut fixus esse | |
| circulo conspicitur. Item paucae stellae Chelarum | 10 |
| eodem adiunguntur. Ophiuchi genua eodem circulo | |
| a reliquo corpore diuiduntur. Aquila sinisteriore penna | |
| paene contingens figurata est, eodemque circulo ca- | |
| put Pegasi cum ceruicibus nititur. | |
| His corporibus signorum aequinoctialis circu- | 3.1 |
| lus finitur. Quo sol cum peruenit, bis uno anno con- | |
| ficit aequinoctium, hoc est in Ariete et Chelis. In hac | |
| enim parte sphaerae et uer et autumnus confieri exis- | |
| timatur, ita ut uer sit in Ariete, autumnus in priore | 5 |
| parte Scorpionis, quod signum nonnulli Libram dixe- | |
| runt. Per hunc circulum transiens sol ab Ariete ad | |
| Chelas, efficit sex mensium diem his locis, qui intra | |
| arcticum uidentur orbem; noctem autem his, qui | |
| antarctico circulo sunt clausi: quare magis his locis | 10 |
| nemo potest durare. Et rursus ab autumno usque ad | |
| uer, hoc est a Chelis usque ad Arietem perueniens, | |
| efficit his locis sex mensibus perpetuis diem, in qui- | |
| bus ante noctem demonstrauimus; e contrario au- | |
| tem noctem his, qui boreo polo sunt proximi. Sed de | 15 |
| hoc ante diximus. Neque enim mirum est hac conlo- | |
| catione sphaerae id euenire. Erecto enim boreo polo | |
| neque umquam occidente euenit ut corpora quoque, | |
| quae ei proxima sunt circulo, sero occidere uideantur. | |
| Id ex hoc intellegere licebit: cum in his partibus | 20 |
| sphaerae habitetur, quae pars est ab aestiuo circulo | |
| ad orbem qui arcticos uocatur, et de arctico circulo, | |
| hoc est de duabus Vrsis et Dracone, caput Draconis | |
| maxime niti ipso circulo uideatur, ita ut is qui Engo- | |
| nasin uocatur, inter aestiuum et arcticum conlocatus, | 25 |
| caput Draconis premere intellegatur: quicumque, ut | |
| ante diximus, ad ipsum caput Draconis habitant, ita | |
| longo die utuntur ut ne tertia quidem horae pars in | |
| unaquaque nocte his obtingat. Itaque Aratus ait: | |
| Κείνη που κεφαλὴ τῇ νείσεται ἧχί περ ἄκραι | 30 |
| μίσγονται δύσιές τε καὶ ἀντολαὶ ἀλλήλῃσιν. | |
| Idem Cicero dicit: | |
| Quod caput hic paulum sese subitoque recondit, | |
| Ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una. | |
| De hoc Homerus quoque in Odyssea ita breuem noc- | 35 |
| tem esse dicit, ut pastores, cum alii exigant, alii re- | |
| ducant pecus, possent alius alium audire, cum unus | |
| propter noctem pecus reducat, alter propter lucem | |
| exigat. Sed nos ad propositum reuertamur. |