| In aestiuo circulo, de quo primum dicere | 4.2.1.1 |
| instituimus, haec signa siue partes eorum perspiciun- | |
| tur: capita Geminorum, Aurigae genua, sinistrumque | |
| Persei crus et humerus sinister. Andromeda autem a | |
| pectore et manu sinistra diuiditur, atque ita euenit | 5 |
| ut caput eius cum toto pectore et manu dextra uidea- | |
| tur esse inter aestiuum et aequinoctialem circulum, | |
| reliquum autem corpus inter aestiuum et arcticum | |
| finem. Praeterea in eodem aestiuo circulo pedes equi | |
| Pegasi positi uidentur, et caput a reliquo corpore | 10 |
| diuiditur Oloris et alae sinisterioris ut uolantis pars | |
| non magna. Ophiuchus humeris ut circulum sustinere | |
| uidetur ex una parte, id est ab aequinoctiali, ex al- | |
| tera parte Hercules pari ratione. Virgo, prope [hunc] | |
| contingens capite, inter hunc et aequinoctialem cir- | 15 |
| culum conlocata est, ut fulgens ad austrum. Leo a | |
| pectore ad lumbos diuiditur, ut caput eius et corpo- | |
| ris superior a cruribus pars inter hunc et arcticum | |
| circulum uideatur, inferior autem pars inter aestiuum | |
| et aequinoctialem. Cancer autem sic diuiditur medius, | 20 |
| ut inter oculos eius circulus traiectus existimetur. | |
| In his signis et hoc, ut ante diximus, circulo | 2.1 |
| cum uehitur sol, euenit ut nobis, qui hac inclinatione | |
| mundi utimur, sint diei de partibus octo partes | |
| quinque, noctis autem tres; neque ita tamen ut ex | |
| horologiis, sed ex sphaerae ratione. Cum enim sphae- | 5 |
| ram ita constitueris, ut circulus is qui arcticus uoca- | |
| tur semper appareat, antarcticus autem numquam | |
| exoriatur, atque ita sphaera constituta, si uoles cir- | |
| culum aestiuum diuidere in partes octo, ex his inue- | |
| nies partes quinque in sphaera apparere, tres autem | 10 |
| infra tamquam sub terra esse. | |
| At aliquis dixerit cur sphaerae circulos diui- | 3.1 |
| damus in partes octo potius quam duodecim aut quot | |
| libuerit alias partes. Hic non sphaeram, sed se fallere | |
| hac ratione inuenietur f<e>re. Si enim fecerit ex aestiuo | |
| circulo partes duodecim, ex his partes septem et di- | 5 |
| midium partis apparere, quattuor autem et dimidium | |
| sub terra inueniet esse. Itaque euenit ut, cum ad sep- | |
| tem partes addita dimidia sit, [XII] simili ratione | |
| ad partes quattuor accedat pars dimidia, et fiant | |
| supra terram partes septem et dimidium partis, reli- | 10 |
| quum autem sub terra, quod est partes quattuor et | |
| dimidium. Igitur oportet intellegere ut non inminu- | |
| tis partibus et dimidiis fiat, sed certis numeris confi- | |
| ciatur, ut euenit in partibus octo. Praeterea quoniam, | |
| sphaera diuisa in partes triginta, euenit ut ab aestiuo | 15 |
| circulo ad hiemalem sint partes octo, nimirum certe | |
| eos circulos diuidemus in partes octo. Praeterea quo- | |
| niam ab aestiuo circulo ad aequinoctialem sunt | |
| partes quattuor de triginta, et rursus ab aequinoc- | |
| tiali circulo ad hiemalem de partibus triginta partes | 20 |
| quattuor, et ita nihilominus aequinoctialis ipse per | |
| se circulus medius diuiditur, ut dimidia pars eius sit | |
| sub terra, de partibus octo partes quattuor, et toti- | |
| dem supra, et tota ratio ad octauam partem perue- | |
| niat, non dubium est quin recte diuidatur in partes | 25 |
| octo. Praeterea cum sol per hos circulos currens iter | |
| annuum conficere uideatur, et ab omnium signorum | |
| octaua parte, ut posterius dicemus, incipiat exoriri | |
| et ad aliud signum transire, neque ulla alia parte si- | |
| gni utatur, recte ipsi quoque circuli diuiduntur in | 30 |
| partes octo. Praeterea cum septem sidera ad eumdem | |
| statum reuertantur, ut quibusdam placuit, ut cuius- | |
| modi dies hodiernus fuerit in solis aut lunae tempes- | |
| tate, eiusdem modi octauo anno sit futurus, uere | |
| sphaera quoque diuiditur in partes octo. Praeterea | 35 |
| cum uideamus octauo quoque die eiusdem sideris | |
| horam primam, aut quamlibet denique esse, et cuius | |
| hodie fuerit hora prima, eiusdem octauam quoque | |
| futuram, uerissimum est ipsam quoque sphaeram | |
| mundi, unde horae sumuntur, diuidi in partes octo. | 40 |
| Sed ne reliqua praetermittamus in hoc occupati, | |
| ad propositum reuertamur. |