| LIBER QVARTVS | |
| Quoniam in initio sphaerae circuli quinque | 4.1.1.1 |
| quomodo efficerentur ostendimus neque eos corpore | |
| siderum notauimus, et si duo nouissimi nihil ad solis | |
| cursum pertinent, hoc est arcticus et antarcticus, de | |
| mediis tribus dicemus. Sed quoniam Aratus quat- | 5 |
| tuor circulis sphaeram plurimum ualere dicit neque | |
| eorum aperte quemquam demonstrat, uoluntatem | |
| nostram apertius ostendemus et quemadmodum in | |
| initio fecimus, a boreo polo dicemus. | |
| Igitur aestiuum circulum unum de quattuor | 2.1 |
| esse dicemus, qui θερινὸς τροπικός uocatur, quo cir- | |
| culo aestatem confieri demonstrauimus; et si non- | |
| nemo dubitat quare non utrique circuli, hoc est aes- | |
| tiuus et hiemalis, uno nomine appellentur, ideo quod | 5 |
| quem nos aestiuum diximus, nonnullis hiemalis fiat, | |
| et quo circulo hiemem effici diximus, eo circulo aliis | |
| aestas sit, qui si uoluerint intellegere id ad nostram | |
| conlocationem mundi esse demonstratum, qui inter | |
| aestiuum circulum et arcticum sumus constituti, | 10 |
| non ad illorum sphaeram, qui ab hiemali circulo an- | |
| tarcticum habitantes, nobis antipodes dicuntur, fa- | |
| cilius ad nostram accesserint uoluntatem. Si quis | |
| enim uoluerit eorum, quos antipodas diximus, quod | |
| inferiore a nobis circulo constituti uidentur, sphae- | 15 |
| ram facere, non inmerito nostrum hiemalem sibi | |
| aestiuum circulum finxerit; aut si quis scriptor eorum | |
| mentionem faciens, obscure uoluerit antipodas de- | |
| monstrare et dixerit, quibus in Capricorno aestas | |
| summa, aut in Cancro hiems maxima fiat, non inpe- | 20 |
| rita ratione acutissime dixisse uidebitur. Quodcumque | |
| enim nostris circulis contrarium dixerit, id illis erit | |
| rectum. Sed ne longiore sermone praeter consuetu- | |
| dinem utamur, ad inceptum reuertamur. |