| Solis stella, nomine Phaethon, corpore est | 4.18.1.1 |
| magno, colore autem igneo; similis eius stellae quae | |
| est in humero dextro Orionis. Hic per duodecim sig- | |
| na adsidue ferri uidetur. Nonnumquam etiam cum | |
| solis ipsius sideribus apparet, modo aliis partibus | 5 |
| adiectis circuli. Hanc stellam nonnulli Saturni esse | |
| dixerunt, redire autem ad signum annis triginta et | |
| quotannis non apparere non minus dies triginta, nec | |
| amplius quadraginta. |