| Reliquum est nobis de Martis stella di- | 4.19.1.1 |
| cere, quae nomine Pyrois appellatur. Hic autem non | |
| magno est corpore, sed figura similis est flammae. | |
| Nonnumquam autem cum ipsius solis sideribus con- | |
| currens, omnia peruolat signa, <c>edens ad primum si- | 5 |
| gnum non longius biennio. | |
| Quod ad quinque stellas adtinet, ad hoc satis | 2.1 |
| arbitramur dictum; nunc autem demonstrabimus | |
| quibus de causis menses intercalentur, quoniam tem- | |
| pus omne metitur die et nocte, mense et anno. De | |
| quibus diem nobis definierunt, quamdiu sol ab exortu | 5 |
| ad occasum perueniat; noctis autem spatium cons- | |
| tituerunt esse, quamdiu sol ab occasu rursum ad exor- | |
| tum reuertatur; mensem autem, quamdiu luna zo- | |
| diacum circulum perducat. Annum uoluerunt esse, | |
| cum sol ab aestiuo circulo redit . . . | 10 |