| Cepheus. Hunc Euripides cum ceteris Phoeni- | 2.9.1.1 |
| cis filium, Aethiopum regem esse demonstrauit, An- | |
| dromedae patrem, quam ceto propositam notissimae | |
| historiae dixerunt. Hanc autem Perseum a periculo | |
| liberatam uxorem duxisse. Itaque ut totum genus | 5 |
| eorum perpetuo maneret, ipsum quoque Cephea | |
| inter sidera superiores numerasse. |