| Olor. Hunc Cygnum Graeci appellant; quem | 2.8.1.1 |
| complures, propter ignotam illis historiam, communi | |
| genere auium ὄρνιν appellauerunt. De quo haec me- | |
| moriae prodita est causa: Iuppiter, cum amore in- | |
| ductus Nemesin diligere coepisset neque ab ea ut | 5 |
| secum concumberet impetrare potuisset, hac cogita- | |
| tione amore est liberatus. Iubet enim Venerem aqui- | |
| lae simulatam se sequi; ipse in olorem conuersus ut | |
| aquilam fugiens ad Nemesin confugit et in eius gre- | |
| mio se conlocauit. Quem Nemesis non aspernata, | 10 |
| amplexum tenens somno est consopita; quam dor- | |
| mientem Iuppiter compressit. Ipse autem auolauit, | |
| et quod ab hominibus alte uolans caelo uidebatur, | |
| inter sidera dictus est esse constitutus. Quod ne falsum | |
| diceretur, Iuppiter e facto eum uolantem et aqui- | 15 |
| lam sequentem conlocauit in mundo. Nemesis autem, | |
| ut quae auium generi esset iuncta, mensibus actis, | |
| ouum procreauit. Quod Mercurius auferens detulit | |
| Spartam et Ledae sedenti in gremium proiecit; ex | |
| quo nascitur Helena, ceteras specie corporis praestans, | 20 |
| quam Leda suam filiam nominauit. Alii autem cum | |
| Leda Iouem concubuisse in olorem conuersum dixe- | |
| runt; de quo in medio relinquemus. |