| Lyra inter sidera constituta est hac, ut | 2.7.1.1 |
| Eratosthenes ait, de causa, quod initio a Mercurio | |
| facta de testudine, Orpheo est tradita, qui, Calliopes | |
| et Oeagri filius, eius rei maxime studiosus fuit. Itaque | |
| existimatur suo artificio feras etiam ad se audiendum | 5 |
| adlicuisse. Qui querens uxoris Eurydices mortem, ad | |
| inferos descendisse existimatur, et ibi deorum proge- | |
| niem suo carmine laudasse, praeter Liberum patrem; | |
| hunc enim obliuione ductus praetermisit, ut Oeneus | |
| in sacrificio Dianam. Postea igitur Orpheus, ut com- | 10 |
| plures dixerunt, in Olympo monte, qui Macedoniam | |
| diuidit a Thracia, sed ut Eratosthenes ait, in Pangaeo | |
| sedens, cum cantu delectaretur, dicitur ei Liber obie- | |
| cisse Bacchas, quae corpus eius discerperent inter- | |
| fecti. Sed alii dicunt, quod initia Liberi sit speculatus, | 15 |
| id ei accidisse. Musas autem collecta membra sepul- | |
| turae mandasse, et lyram, quo maxime potuerant | |
| beneficio, illius memoriae causa figuratam stellis in- | |
| ter sidera constituisse Apollinis et Iouis uoluntate, | |
| quod Orpheus Apollinem maxime laudaret; Iuppiter | 20 |
| autem filiae beneficium concessit. | |
| Alii autem dicunt Mercurium, cum primum | 2.1 |
| lyram fecisset in Cyllene monte Arcadiae, septem | |
| chordas instituisse ex Atlantidum numero, quod | |
| Maia una ex illarum numero esset, quae Mercurii est | |
| mater. Deinde postea cum Apollinis boues abegisset, | 5 |
| deprehensus ab eo, quo sibi facilius ignosceret, pe- | |
| tenti Apollini ut liceret se dicere inuenisse lyram, | |
| concessit, et ab eo uirgulam quandam muneri accepit. | |
| Quam manu tenens Mercurius, cum proficisceretur | |
| in Arcadiam et uidisset duos dracones inter se con- | 10 |
| iuncto corpore alium alium adpetere, ut qui dimicare | |
| inter se uiderentur, uirgulam in utrumque subiecit; | |
| itaque discesserunt. Quo facto, eam uirgulam pacis | |
| causa dixit esse constitutam. Nonnulli etiam, cum | |
| faciunt caduceos, duos dracones inplicatos uirgula | 15 |
| faciunt, quod initium Mercurio fuerat pacis. Eius | |
| exemplo et athlet<ic>is et in reliquis eiusmodi certatio- | |
| nibus uirgula utuntur. | |
| Sed ut ad propositum reuertamur, Apollo lyra | 3.1 |
| accepta dicitur Orphea docuisse, et postquam ipse | |
| citharam inuenerit, illi lyram concessisse. Nonnulli | |
| etiam dixerunt Venerem cum Proserpina ad iudicium | |
| Iouis uenisse, cui earum Adonin concederet. Quibus | 5 |
| Calliopen ab Ioue datam iudicem, quae Musa Orphei | |
| est mater; itaque iudicasse uti dimidiam partem | |
| anni earum unaquaeque possideret. Venerem autem | |
| indignatam, quod non sibi proprium concessisset, | |
| obiecisse omnibus quae in Thracia essent mulieribus, | 10 |
| ut Orphea amore inductae ita sibi quaeque adpete- | |
| rent ut membra eius discerperent. Cuius caput, in | |
| mare de monte perlatum, fluctibus in insulam Les- | |
| bum est reiectum; quod ab his sublatum et sepultu- | |
| rae est mandatum. Pro quo beneficio ad musicam | 15 |
| artem ingeniosissimi existimantur esse. Lyra autem a | |
| Musis, ut ante diximus, inter astra constituta est. | |
| Nonnulli aiunt, quod Orpheus primus puerilem amo- | |
| rem induxerit, mulieribus uisum contumeliam fe- | |
| cisse; hac re ab his interfectum. | 20 |