| Engonasin. Hunc Eratosthenes Herculem | 2.6.1.1 |
| dicit, supra Draconem conlocatum, de quo ante dixi- | |
| mus, eumque paratum ut ad decertandum, sinistra | |
| manu pellem leonis, dextra clauam tenentem. Cona- | |
| tur interficere draconem Hesperidum custodem, qui | 5 |
| numquam oculos operuisse somno coactus existima- | |
| tur, quo magis custos adpositus esse demonstratur. De | |
| hoc etiam Panyasis in Heraclea dicit. Horum igitur | |
| pugnam Iuppiter admiratus, inter astra constituit. | |
| Habet enim Draco caput erectum, Hercules autem | 10 |
| dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius dextram | |
| partem obprimere conatur; dextra manu sublata ut | |
| feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut cum | |
| maxime dimicans apparet. Etsi qui sit hic negat Ara- | |
| tus quemquam posse demonstrare, tamen conabimur | 15 |
| [demonstrare] ut aliquid uerisimile dicamus. | |
| Araethus autem, ut ante diximus, hunc Cetea | 2.1 |
| Lycaonis filium, Megistus patrem, dicit. Qui uidetur | |
| ut lamentans filiam in ursae figuram conuersam, genu | |
| nixus palmas diuersas tendere ad caelum, ut eam | |
| sibi [dii] restituant. Hegesi<a>nax autem Thesea dixit | 5 |
| esse, qui Troezene saxum extollere uidetur, quod | |
| existimatur Aegeus sub eo saxo Ellopium ensem po- | |
| suisse, et Aethrae Thesei matri praedixisse ne ante | |
| eum Athenas mitteret quam, sua uirtute lapide su- | |
| blato, potuisset gladium patri referre. Itaque niti | 10 |
| uidetur ut quam altissime possit [lapidem] extollat. | |
| Hac etiam de causa nonnulli Lyram, quae proxima ei | |
| signo est conlocata, Thesei esse dixerunt, quod ut | |
| eruditus omni genere artium, lyram quoque didicisse | |
| uidebatur. Idque et Anacreon dicit: | 15 |
| ἀγχοῦ δ’ Αἰγείδεω Θησέος ἐστὶ λύρη. | |
| Alii autem Thamyrim a Musis excaecatum, ut | 3.1 |
| supplicem ad genua iacentem dicunt. Alii Orphea a | |
| Thraciis mulieribus interfici, quod uiderit Liberi pa- | |
| tris initia. Aeschylus autem, in fabula quae inscribi- | |
| tur Προμηθεὺς λυόμενος, Herculem ait esse, non cum | 5 |
| Dracone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit | |
| enim, quo tempore Hercules a Geryone boues ab- | |
| duxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos | |
| ab eo pecus abducere, manus contulisse et complures | |
| eorum sagittis confixisse. Sed postquam Herculem | 10 |
| tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia | |
| armorum defessum, se ingeniculasse, multis iam uul- | |
| neribus acceptis. Iouem autem misertum filii curasse | |
| ut circum eum magna lapidum copia esset; quibus | |
| se Herculem defendisse et hostes fugasse. Itaque | 15 |
| Iouem similitudinem pugnantis inter sidera consti- | |
| tuisse. | |
| Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis uinctis | 4.1 |
| esse dixerunt, quod uim Iunoni uoluerit adferre; alii | |
| Promethea in monte Caucaso uinctum. |