| Corona. Haec existimatur Ariadnes fuisse | 2.5.1.1 |
| a Libero patre inter sidera conlocata. Dicitur enim in | |
| insula Dia cum Ariadne Libero nuberet, hanc primum | |
| coronam muneri accepisse a Venere et Horis, cum | |
| omnes dei in eius nuptiis dona conferrent. Sed, ut ait | 5 |
| qui Cretica conscripsit, quo tempore Liber ad Minoa | |
| uenit, cogitans Ariadnen comprimere, hanc coronam | |
| ei munere dedit; qua delectata, non recusauit condi- | |
| cionem [stupri]. Dicitur etiam a Vulcano facta ex auro | |
| et Indicis gemmis, per quas Theseus existimatur de | 10 |
| tenebris labyrinthi ad lucem uenisse, quod aurum et | |
| gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant. | |
| Qui autem Argolica conscripserunt hanc adfe- | 2.1 |
| runt causam quod Liber cum impetrasset a parente | |
| ut Semelam matrem ab inferis reduceret, et quaerens | |
| ad eos descensionem, ad Argiuorum fines peruenisset, | |
| obuiam ei quendam factum nomine Polymnum, homi- | 5 |
| nem dignum huius saeculi, qui petenti Libero descen- | |
| sionem monstraret. Hunc autem cum uidisset puerum | |
| aetate miranda corporis pulchritudine reliquis praes- | |
| tantem, mercedem petisse ab eo, quae sine detrimento | |
| eius daretur. Liberum autem matris cupidum, si eam | 10 |
| reduxisset, iurasse quod uellet se facturum, ita tamen | |
| quod deus homini non pudenti iuraret; pro quo Po- | |
| lymnus descensum monstrauit. Igitur cum Liber ad | |
| eum locum uenisset et uellet descendere, coronam | |
| quam a Venere muneri acceperat, deposuit in eo loco | 15 |
| qui Στέφανος est e facto appellatus; noluit enim se- | |
| cum ferre, ne inmortale donum mortuorum tactu | |
| coinquinaretur. Qui cum matrem incolumem reduxis- | |
| set, coronam dicitur inter astra conlocasse, ut aeterna | |
| memoria nominis efficeretur. | 20 |
| Alii dicunt hanc coronam Thesei esse, et hac | 3.1 |
| re propter eum conlocatam. Nam qui dicitur in astris | |
| Engonasin, is Theseus esse existimatur, de quo pos- | |
| terius plura dicemus. Dicitur enim, cum Theseus Cre- | |
| tam ad Minoa cum septem uirginibus et sex pueris | 5 |
| uenisset, Minoa de uirginibus Eriboeam quandam no- | |
| mine, candore corporis inductum, comprimere uo- | |
| luisse, quod Theseus se passurum negaret, ut qui | |
| Neptuni filius esset non ualeret contra tyrannum pro | |
| uirginis incolumitate decertare. Itaque cum iam non | 10 |
| de puella, sed de genere Thesei controuersia facta es- | |
| set utrum is Neptuni filius esset necne, dicitur Mi- | |
| nos anulum aureum de digito sibi detraxisse et in | |
| mare proiecisse. Quem referre iubet Thesea, si uellet | |
| credi se Neptuni filium esse; se enim ex Ioue pro- | 15 |
| creatum facile posse declarare. Itaque comprecatus | |
| patrem petiit aliquid signi, ut satisfaceret se ex eo | |
| natum; statimque tonitru et fulgore caeli indicium | |
| significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine | |
| ulla precatione aut religione parentis, in mare se | 20 |
| proiecit. Quem confestim delphinum magna multi- | |
| tudo mari prouoluta, lenissimis fluctibus ad Nereidas | |
| perduxit; a quibus anulum Minois, et a Thetide co- | |
| ronam, quam nuptiis a Venere muneri acceperat, re- | |
| tulit, compluribus lucentem gemmis. | 25 |
| Alii autem a Neptuni uxore accepisse dicunt; | 4.1 |
| coronam [quam] Ariadnae Theseus dono dicitur de- | |
| disse, cum ei propter uirtutem et animi magnitudi- | |
| nem uxor esset concessa. Hanc autem post Ariadnes | |
| mortem Liberum inter sidera conlocasse. | 5 |