| Arctophylax. De hoc fertur ut sit Arcas | 2.4.1.1 |
| nomine, Callistus et Iouis filius, quem dicitur Lycaon, | |
| cum Iuppiter ad eum in hospitium uenisset, cum alia | |
| carne concisum pro epulis adposuisse. Studebat enim | |
| scire si deus esset, qui suum hospitium desideraret. | 5 |
| Quo facto, non minore poena est adfectus. Nam sta- | |
| tim Iuppiter, mensa proiecta, domum eius fulmine | |
| incendit; ipsum autem in lupi figuram conuertit. At | |
| pueri membra collecta et composita in unum dedit | |
| cuidam Aetolorum alendum. Qui adulescens factus | 10 |
| in siluis cum uenaretur, inscius uidit matrem in ursae | |
| speciem conuersam; quam interficere cogitans perse- | |
| cutus est in Iouis Lycaei templum, quo ei qui acces- | |
| sisset, mors poena erat Arcadum lege. Itaque cum | |
| utrumque necesse esset interfici, Iuppiter eorum mi- | 15 |
| sertus ereptos inter sidera conlocauit, ut ante dixi- | |
| mus. Hic autem e facto sequens Vrsam perspicitur | |
| et Arctum seruans, Arctophylax est appellatus. | |
| Nonnulli hunc Icarum Erigones patrem dixe- | 2.1 |
| runt, cui propter iustitiam et pietatem existimatur | |
| Liber pater uinum et uitem et uuam tradidisse, ut | |
| ostenderet hominibus quomodo sereretur, et quid ex | |
| eo nasceretur; et, cum esset natum, quomodo id uti | 5 |
| oporteret. Qui cum seuisset uitem et diligentissime | |
| administrando floridam facile fecisset, dicitur hircus | |
| in uineam se coniecisse et, quae ibi tenerrima folia | |
| uideret, decerpsisse. Quo facto, Icarum animo irato | |
| tulisse eumque interfecisse, et ex pelle eius utrem | 10 |
| fecisse ac uento plenum praeligasse, et in medium | |
| proiecisse suosque sodales circum eum saltare coe- | |
| gisse. Itaque Eratosthenes ait: | |
| Ἰκαρίου ποσὶ πρῶτα περὶ τράγον ὠρχήσαντο. | |
| Alii dicunt Icarum, cum a Libero patre uinum | 3.1 |
| accepisset, statim utres plenos in plaustrum inpo- | |
| suisse; hac re etiam Booten appellatum. Qui cum per- | |
| ambulans Atticorum fines, pastoribus ostenderet, | |
| nonnulli eorum auiditate pleni, nouo genere potionis | 5 |
| inducti, somno consopiuntur atque alius aliam se in | |
| partem reiciunt. Vt semimortua membra iactantes, | |
| alia ac decebat loquebantur, reliqui eorum arbitrati | |
| uenenum ab Icaro datum pastoribus, ut eorum pecora | |
| abigeret in suos fines, Icarum interfectum in puteum | 10 |
| deiecerunt. Sed ut alii demonstrant, secundum arbo- | |
| rem quandam defoderunt. Qui autem obdormierant, | |
| experrecti cum se numquam melius quiescere fate- | |
| rentur ac requirerent Icarum, ut pro beneficio mune- | |
| rarentur, interfectores eius animi conscientia permoti, | 15 |
| statim se fugae mandauerunt et in insulam <C>eorum | |
| peruenerunt; a quibus ut hospites recepti, domicilia | |
| sibi constituerunt. | |
| At Erigone, Icari filia, permota desiderio pa- | 4.1 |
| rentis, cum eum non redire uideret ac persequi cona- | |
| retur, canis Icari, cui Maera fuerat nomen, ululans ut | |
| uideretur obitum domini lacrimare, rediit ad Erigo- | |
| nen. Cui non minimam cogitatae mortis suspicionem | 5 |
| ostendit; neque enim puella timida suspicari debebat | |
| nisi patrem interfectum, qui tot dies ac menses abes- | |
| set. At canis uestem eius tenens dentibus perduxit ad | |
| cadauer. Quod filia simul ac uidit, desperata spe, so- | |
| litudine ac pauperie oppressa, multis miserata lacri- | 10 |
| mis in eadem arbore qua parens sepultus uidebatur, | |
| suspendio sibi mortem consciuit; cui canis mortuae | |
| spiritu suo parentauit. Nonnulli enim hunc in pu- | |
| teum se deiecisse dixerunt, Anigrum nomine; quare | |
| postea neminem ex eo puteo bibisse memoriae tradi- | 15 |
| derunt. Quorum casum Iuppiter miseratus, in astris | |
| corpora eorum deformauit. Itaque complures Icarum | |
| Booten, Erigonen Virginem nominauerunt, de qua | |
| posterius dicemus; canem autem sua appellatione et | |
| specie Caniculam dixerunt. Quae a Graecis, quod ante | 20 |
| maiorem Canem exoritur, Procyon appellatur. Alii | |
| hos a Libero patre figuratos inter sidera dicunt. | |
| Interim cum in finibus Atheniensium multae | 5.1 |
| uirgines sine causa suspendio sibi mortem conscisce- | |
| rent, quod Erigone moriens erat precata ut eodem | |
| leto filiae Atheniensium adficerentur quo ipsa foret | |
| obitura, nisi Icari mortem persecuti et eum forent | 5 |
| ulti, itaque cum id euenisset, ut ante diximus, peten- | |
| tibus eis Apollo dedit responsum, si uellent euentu | |
| liberari, satisfacerent Erigonae. Qui quod ea se sus- | |
| penderat, instituerunt uti tabula interposita penden- | |
| tes funibus se iactarent, ut qui pendens uento moue- | 10 |
| tur. Quod sacrificium sollemne instituerunt. Itaque | |
| et priuatim et publice faciunt, et id Aletidas appel- | |
| lant, quod eam patrem persequentem cum cane, ut | |
| ignotam et solitariam oportebat, mendicam appella- | |
| bant, quas Graeci ἀλήτιδας nominant. | 15 |
| Praeterea Canicula exoriens aestu <C>eorum loca | 6.1 |
| et agros fructibus orbabat et ipsos morbo adfectos | |
| poenas Icaro cum dolore sufferre cogebat, quod la- | |
| trones recepissent. Quorum rex Aristaeus, Apollinis et | |
| Cyrenes filius, Actaeonis pater, peti<i>t a parente quo | 5 |
| facto calamitate ciuitatem posset liberare. Quem | |
| deus iubet multis hostiis expiare Icari mortem et ab | |
| Ioue petere ut, quo tempore Canicula exoriretur, dies | |
| quadraginta uentum daret, qui aestui Caniculae me- | |
| deretur. Quod iussum Aristaeus confecit et ab Ioue | 10 |
| impetrauit ut etesiae flarent, quas nonnulli etesias | |
| dixerunt, quod quotannis certo tempore exoriuntur: | |
| ἔτος enim Graece 'annus' est Latine; nonnulli etiam | |
| aetesias appellauerunt, quod expostulatae sunt ab | |
| Ioue et ita concessae. Sed de hoc in medio relinquetur, | 15 |
| ne nos omnia praeripuisse existimemur. | |
| Sed ut ad propositum reuertamur, Hermippus, | 7.1 |
| qui de sideribus scripsit, ait Cererem cum Ias<i>one | |
| <E>le<c>t<rae> filio concubuisse, quam ob rem fulmine per- | |
| cussum complures cum Homero dixerunt. Ex his, ut | |
| Petellides Gnosius historiarum scriptor demonstrat, | 5 |
| nascuntur filii duo, Philomelus et Plutus; quos negant | |
| inter se conuenisse. Nam Plutum, qui ditior fuerit, | |
| nihil fratri suo de bonis concessisse; Philomelum au- | |
| tem necessario adductum, quodcumque habuerit ex eo | |
| boues duos emisse, et ipsum primum plaustrum fabri- | 10 |
| catum esse. Itaque arando et colendo agros ex eo se | |
| aluisse; cuius matrem inuenta miratam, ut arantem | |
| eum inter sidera constituisse et Booten appellasse. Ex | |
| hoc autem Par<i>anta demonstrant natum, qui de suo | |
| nomine Par<i>os et oppidum Par<i>on appellauit. | 15 |