| Serpens. Hic uasto corpore ostenditur in- | 2.3.1.1 |
| ter duas Arctos conlocatus. Qui dicitur aurea mala | |
| Hesperidum custodisse et ab Hercule interfectus, ab | |
| Iunone inter sidera conlocatus, quod illius opera Her- | |
| cules ad eum est profectus. Qui hortum Iunonis tueri | 5 |
| solitus existimatur. Ait enim Pherecydes, Iunonem | |
| cum duceret Iuppiter uxorem, Terram uenisse feren- | |
| tem aurea mala cum ramis. Quae Iunonem admira- | |
| tam petisse a Terra ut in suis hortis sereret, qui erant | |
| usque ad Atlantem montem. Cuius filiae cum saepius | 10 |
| de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur hunc ibi | |
| custodem posuisse; hoc etiam signi erit, quod in si- | |
| deribus supra eum draconem Herculis simulacrum | |
| ostenditur, ut Eratosthenes monstrat; quare quoduis | |
| licet intellegere hunc maxime draconem dici. | 15 |
| Nonnulli etiam dixerunt hunc draconem a Gi- | 2.1 |
| gantibus Mineruae obiectum esse, cum eos obpugna- | |
| ret; Mineruam autem adreptum draconem contor- | |
| tum ad sidera iecisse et ad ipsum axem caeli fixisse. | |
| Itaque adhuc eum inplicato corpore uideri, ut nuper | 5 |
| ad sidera perlatum. |