| Arctus minor. Hanc Agl<a>osthenes, qui | 2.2.1.1 |
| Naxica conscripsit, ait Cynosuram esse, unam de | |
| Iouis nutricibus ex Idaeis nymphis; ab eius quoque | |
| nomine et urbem quae Histoe uocatur, a Nicostrato | |
| et sodalibus eius constitutam, et portum qui ibi est, | 5 |
| et agri maiorem partem Cynosuram appellatam. | |
| Hanc autem inter Curetas fuisse, qui Iouis fuerunt | |
| administri. Nonnulli etiam Helicen et Cynosuram | |
| nymphas esse Iouis nutrices dicunt; et hac re etiam | |
| pro beneficio in mundo conlocatas, et utrasque Arc- | 10 |
| tos appellatas esse, quas nostri Septentriones dixe- | |
| runt. | |
| Sed maiorem Arctum complures plaustri simi- | 2.1 |
| lem dixerunt, et ἅμαξαν Graeci appellauerunt; cuius | |
| haec memoriae prodita est causa: [in] initio qui si- | |
| dera peruiderunt et numerum stellarum in unaquaque | |
| specie corporis constituerunt, [et] non Arctum, sed | 5 |
| Plaustrum nominauerunt, ut ex septem stellis duae | |
| quae pares et maxime in uno loco uiderentur, pro bu- | |
| bus haberentur, reliquae autem quinque figuram | |
| plaustri simularent. Itaque et quod proximum huic | |
| est signum Booten nominari uoluerunt, de quo pos- | 10 |
| terius plura dicemus. Aratus quidem non hac re Boo- | |
| ten, nec illud Plaustrum dicit appellari, sed quod | |
| Arctus uideatur ut plaustrum circum polum, qui bo- | |
| reus appellatur, uersari, et Bootes agitare eam dica- | |
| tur. In quo non mediocriter uidetur errare. Postea | 15 |
| enim, de septem stellis, ut Parmeniscus ait, quinque | |
| et uiginti sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut | |
| ursae species non septem stellarum perficeretur. | |
| Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Bootes | |
| appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem tem- | 20 |
| poribus quibus Homerus fuit, haec Arctus est appel- | |
| lata. De septem trionibus ille enim dicit hanc utroque | |
| nomine et Arctum et Plaustrum appellari; Booten | |
| autem nusquam meminit Arctophylaca nominari. | |
| Incidit etiam compluribus erratio, quibus de | 3.1 |
| causis minor Arctus Phoenice appelletur, et illi qui | |
| hanc obseruant uerius et diligentius nauigare dican- | |
| tur: quare, si haec sit certior quam maior, non omnes | |
| hanc obseruent. Qui non intellegere uidentur, de qua | 5 |
| historia sit profecta ratio ut Phoenice appellaretur. | |
| Thales enim, qui diligenter de his rebus exquisiuit et | |
| hanc primus Arctum appellauit, natione fuit Phoe- | |
| nix, ut Herodotus Milesius dicit. Igitur omnes qui | |
| Peloponnesum incolunt, priore utuntur Arcto; Phoe- | 10 |
| nices autem, quam a suo inuentore acceperunt, ob- | |
| seruant, et hanc studiosius perspiciendo diligentius | |
| nauigare existimantur, et uere ab inuentoris genere | |
| Phoenicen appellant. |