| Igitur, ut supra diximus, initium est nobis | 2.1.1.1 |
| Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse Cal- | |
| listo nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia reg- | |
| nauit; eamque studio uenationis inductam, ad Dianam | |
| se adplicuisse, a qua non mediocriter esse dilectam | 5 |
| propter utriusque consimilem naturam. Postea autem | |
| ab Ioue conpressam, ueritam Dianae suum dicere | |
| euentum. Quod diutius celare non potuit; nam iam | |
| utero ingrauescente, prope diem partus in flumine | |
| corpus exercitatione defessum cum recrearet, a | 10 |
| Diana cognita est non conseruasse uirginitatem. Cui | |
| dea pro magnitudine suspicionis non minorem retri- | |
| buit poenam. Erepta enim facie uirginali, in ursae | |
| speciem est conuersa, quae Graece ἄρκτος appellata. | |
| In ea figura corporis Arcada procreauit. | 15 |
| Sed, ut ait Amphis comoediarum scriptor, Iup- | 2.1 |
| piter simulatus effigiem Dianae, cum uirginem uenan- | |
| tem ut adiutans persequeretur, amotam a conspectu | |
| ceterorum conpressit. Quae rogata a Diana quid ei | |
| accidisset, quod tam grandi utero uideretur, illius | 5 |
| peccato id euenisse dixit. Itaque propter eius respon- | |
| sum, in quam figuram supra diximus, eam Diana con- | |
| uertit. Quae cum in silua ut fera uagaretur, a qui- | |
| busdam Aetolorum capta, ad Lycaonem pro munere | |
| in Arcadiam cum filio est deducta. Ibi dicitur inscia | 10 |
| legis in Iouis Lycaei templum se coniecisse; quam | |
| confestim filius est secutus. Itaque cum eos Arcades | |
| insecuti interficere conarentur, Iuppiter memor pec- | |
| cati ereptam Callisto cum filio inter sidera conlocauit, | |
| eamque Arctum, filium autem Arctophylaca nomi- | 15 |
| nauit, de quo posterius dicemus. | |
| Nonnulli etiam dixerunt, cum Callisto ab Ioue | 3.1 |
| esset conpressa, Iunonem indignatam in ursam eam | |
| conuertisse; quam Dianae uenanti obuiam factam, | |
| ab ea interfectam, et postea cognitam inter sidera | |
| conlocatam. | 5 |
| Sed alii dicunt, cum Callisto Iuppiter esset in | 4.1 |
| siluam persecutus, Iunonem suspicatam id quod | |
| euenit, contendisse ut eum manifesto diceret depre- | |
| hendisse. Iouem autem, quo facilius suum peccatum | |
| tegeretur, in ursae speciem conuersam reliquisse. | 5 |
| Iunonem autem in eo loco pro uirgine ursam inue- | |
| nisse; quam Dianae uenanti, ut eam interficeret, de- | |
| monstrasse. Quod factum ut perspiceretur Iouem | |
| aegre tulisse, effigiem ursae stellis figuratam con- | |
| stituisse. | 10 |
| Hoc signum, ut complures dixerunt, non occi- | 5.1 |
| dit; et qui uolunt aliqua de causa esse institutum, ne- | |
| gant Tethyn Oceani uxorem id recipere, cum reliqua | |
| sidera eo perueniant in occasum, quod Tethys Iuno- | |
| nis sit nutrix, cui Callisto succubuerit ut paelex. | 5 |
| Araethus autem Tegeates historiarum scrip- | 6.1 |
| tor non Callisto, sed Megisto dicit appellatam, et non | |
| Lycaonis, sed Cetei filiam, Lycaonis neptem; prae- | |
| terea Cetea ipsum Engonasin nominari. Reliqua au- | |
| tem superioribus conueniunt. Quae res in Nonacri | 5 |
| monte Arcadiae gesta demonstratur. |