| LIBER SECVNDVS | |
| Sed quoniam quae nobis de terrae posi- | 2.pr.1.1 |
| tione dicenda fuerunt et sphaeram totam definiuimus, | |
| nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus. | |
| E quibus igitur primum duas Arctos et Draconem, | |
| deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum qui | 5 |
| Engonasin uocatur; exinde Lyram cum Olore et | |
| Cepheo et eius uxore Cassiepia filiaque [eius] An- | |
| dromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus | |
| Aurigam, a Graecis Heniochum appellatum, Ophiu- | |
| chum praeterea cum Aquila et Sagitta paruoque Del- | 10 |
| phine. Inde Equum dicemus cum eo sidere quod | |
| Deltoton uocatur. | |
| His corporibus enumeratis, ad duodecim signa | 2.1 |
| perueniemus. Ea sunt haec: Aries, Taurus, Gemini; | |
| deinde Cancer cum Leone et Virgine; praeterea Li- | |
| bra, dimidia pars Scorpionis et ipse Scorpius cum Sa- | |
| gittario et Capricorno; Aquarius autem cum Piscibus | 5 |
| reliquas habet partes. | |
| His enumeratis, suo ordine est Cetus cum Eri- | 3.1 |
| dano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo | |
| signo quod Procyon uocatur. Praeterea est Argo cum | |
| Centauro et Ara; deinde Hydra cum Pisce qui notius | |
| uocatur. Horum omnium non inutile uidetur histo- | 5 |
| rias proponere, quae certe aut utilitatem ad scientiam, | |
| aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori. |