| De terra. Terra mundi media regione | 1.8.1.1 |
| conlocata, omnibus partibus aequali dissidens inter- | |
| uallo, centrum obtinet sphaerae. Hanc mediam | |
| diuidit axis in dimensione totius terrae. Oceanus | |
| autem, [e] regione circumductionis sphaerae profu- | 5 |
| sus, prope totius orbis adluit fines; itaque et signa oc- | |
| cidentia in eum decidere existimantur. Sic igitur et | |
| terras contineri poterimus explanare: nam quaecum- | |
| que regio est quae inter arcticum et aestiuum finem | |
| conlocata est, ea diuiditur trifariam, e quibus una | 10 |
| pars Europa, altera Asia, tertia Africa uocatur. Euro- | |
| pam igitur ab Africa diuidit mare ab extremis Oceani | |
| finibus et Herculis columnis. Asiam autem et Libyam | |
| cum Aegypto disterminat os Nili fluminis, quod Ca- | |
| nopicum appellatur. Asiam ab Europa Tanaïs diuidit, | 15 |
| bifariam se coniciens in paludem quae Maeotis appel- | |
| latur. Hac igitur definitione facile peruidetur mare | |
| omnibus adiectum finibus terrae. | |
| Sed ne uideatur nonnullis mirum, cum sphaera | 2.1 |
| in sexaginta partes diuidatur, ut ante diximus, quare | |
| definiuimus ab aestiuo circulo ad arcticum finem | |
| dumtaxat habitari, sic uel optime defendimus. Sol | |
| enim per mediam regionem sphaerae currens, nimium | 5 |
| his locis efficit feruorem. Itaque quae finis est ab aes- | |
| tiuo circulo ad hiemalem, ea terra a Graecis διακεκαυ- | |
| μένη uocatur, quod neque fruges propter exustam | |
| terram nasci, neque homines propter nimium ardorem | |
| durare possunt. Extremae autem regiones sphaerae | 10 |
| duorum circulorum, quorum alter boreus, alter no- | |
| tius uocatur, fine arctici circuli et eius qui antarcticus | |
| uocatur, non habitantur, ideo quod sol ab his circulis | |
| semper est longe, uentique adsiduos habent flatus. | |
| Quamuis enim sol perueniat ad aestiuum circulum, | 15 |
| tamen longe ab arctico uidebitur fine. | |
| Id ita esse hinc quoque licet intellegere: cum | 3.1 |
| enim sol peruenit ad eum circulum qui hiemalis uoca- | |
| tur et efficiat nobis, qui prope eum sumus constituti, | |
| nimium frigus, quid arbitramur eis locis frigoris esse, | |
| qui longius etiam absunt a nobis? Quod cum in hac | 5 |
| parte sphaerae fiat, idem in altera parte definitum | |
| putauimus, ideo quod similes eius sunt effectus. Prae- | |
| terea hinc quoque intellegimus illic maximum frigus | |
| et in aestiuo circulo calorem esse, quod quae terra | |
| habitatur, eos tamen uidemus, qui proxime sunt arcti- | 10 |
| cum finem, uti bracis et eiusmodi uestitu †uestium†; | |
| qui autem proximi sunt aestiuo circulo, eos Aethiopas | |
| et perusto corpore esse. Habitatur autem sic tempera- | |
| tissimo caelo, cum inter aestiuum circulum et arcti- | |
| cum finem haec perueniat temperatio; quod ab arcti- | 15 |
| co circulo frigus, ab aestiuo feruor exortus in unum | |
| concurrens efficit mediam finem temperatam, quae | |
| habitari possit. Itaque cum sol ab eo loco discessit, | |
| hieme necessario conflictamur, quod uentum exorien- | |
| tem non reuerberat sol. Quod cum ueniat in hac de- | 20 |
| finitione, illud quoque fieri posse uidemus, ut hiemali | |
| circulo nobis ad antarcticum finem habitari possit, | |
| quod pares eodem perueniant casus. Certum quidem | |
| esse nemo contendit, neque peruenire eo potest quis- | |
| quam propter interiectum terrae, quae propter ardo- | 25 |
| rem non habitatur. Sed cum uidemus hanc regionem | |
| sphaerae habitari, illam quoque in simili causa posse | |
| constitui suspicamur. |