| Ophiuchus. Qui apud nostros scriptores | 2.14.1.1 |
| Anguitenens est dictus, supra Scorpionem constitu- | |
| tus, tenens manibus anguem medium corpus eius in- | |
| plicantem. Hunc complures Carnabonta nomine | |
| dixerunt Getarum, qui sunt in Thracia, regem fuisse; | 5 |
| qui eodem tempore rerum est potitus quo primum | |
| semina frugum mortalibus tradita esse existimantur. | |
| Ceres enim cum sua beneficia largiretur hominibus, | |
| Triptolemum, cuius ipsa fuerat nutrix, in curru dra- | |
| conum conlocatum (qui primus omnium una rota | 10 |
| dicitur usus, ne cursu moraretur) iussit omnium na- | |
| tionum agros circumeuntem semina partiri, quo fa- | |
| cilius ipsi posterique eorum a fero uictu segregaren- | |
| tur. Qui cum peruenisset ad eum quem supra diximus | |
| Getarum regem, ab eo primum hospitaliter acceptus; | 15 |
| <deinde> non ut beneficus aduena et innocens, sed ut | |
| crudelissimus hostis insidiis captus, aliorum paratus | |
| producere, suam paene perdidit uitam. Carnabontis | |
| enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus, | |
| ne, cum Triptolemus sensisset insidias parari, curru | 20 |
| praesidium sibi constituere speraret, Ceres eo uenisse | |
| et erepto adulescenti currum, dracone altero subiecto, | |
| reddidisse, regem pro coepto maleficio poena non me- | |
| diocri adfecisse. Hegesianax enim dicit Cererem me- | |
| moriae hominum causa ita Carnabonta sideribus figu- | 25 |
| rasse manibus tenentem draconem ut interficere exis- | |
| timetur. Qui ita uixerat acerbe, ut iucundissimam sibi | |
| conscisceret mortem. | |
| Alii autem Herculem esse demonstrant, in Ly- | 2.1 |
| dia apud flumen Sagarim anguem interficientem, qui | |
| et homines complures interficiebat et ripam frugibus | |
| orbabat. Pro quo facto ab Omphala, quae ibi regna- | |
| bat, multis ornatum muneribus Argos remissum, ab | 5 |
| Ioue autem propter fortitudinem inter sidera conlo- | |
| catum. | |
| Nonnulli etiam Triopan, Thessalorum regem, | 3.1 |
| dixerunt esse; qui cum suum domicilium tegere cona- | |
| retur, Cereris ab antiquis conlocatum diruit templum. | |
| Pro quo facto a Cerere fame obiecta, numquam postea | |
| frugibus ullis saturari potuisse existimatur. Nouis- | 5 |
| sime prope ad terminum uitae dracone obiecto, mala | |
| plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, inter | |
| astra Cereris uoluntate est constitutus. Itaque adhuc | |
| uidetur eum draco circumplexus aeterna merentem | |
| adficere poena. | 10 |
| Polyze<l>us autem Rhodius hunc Phorbanta no- | 4.1 |
| mine demonstrat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse | |
| demonstratur. Nam cum eorum insulam, serpentium | |
| multitudine occupatam, ciues Ophiussam appellas- | |
| sent, et in ea multitudine ferarum draco fuisset in- | 5 |
| genti magnitudine, qui plurimos eorum interfecisset, | |
| et patria denique deserta carere coegisset, dicitur | |
| Phorbas, Triopae filius ex Hisc<il>la Myrmidonis filia | |
| natus, eo tempestate delatus, omnes feras et eum dra- | |
| conem interfecisse. Qui cum maxime Apollini dilec- | 10 |
| tus esset, inter sidera locatus ut interficiens draconem | |
| laudis et memoriae causa uideretur. Itaque Rhodii | |
| quotienscumque longius a litore prodeunt classe, | |
| prius sacrificant Phorbantis aduentu, ut talis euentus | |
| inopinatae uirtutis accidat ciuibus, qualis inscium | 15 |
| Phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit | |
| casus. | |
| Complures etiam astrologi hunc Aesculapium | 5.1 |
| finxerunt, quem Iuppiter Apollinis causa inter astra | |
| conlocauit. Aesculapius enim, cum esset inter ho- | |
| mines et tantum medicina ceteris praestaret ut non | |
| satis ei uideretur hominum dolores leuare, nisi etiam | 5 |
| mortuos reuocaret ad uitam, nouissime fertur Hip- | |
| polytum, quod iniquitate <nouercae> et inscientia | |
| parentis erat interfectus, sanasse, ita uti Eratosthenes | |
| dicit. Nonnulli Glaucum, Minoos filium, eius opera | |
| reuixisse dixerunt; pro quo, ut peccato, Iouem do- | 10 |
| mum eius fulmine incendisse, ipsum autem propter | |
| artificium et Apollinem eius patrem inter sidera an- | |
| guem tenentem constituisse. Vt quidam dixerunt, hac | |
| de causa anguem dicitur tenere: quod cum Glaucum | |
| cogeretur sanare, conclusus quodam loco secreto, ba- | 15 |
| cillum tenens manu, cum quid ageret cogitaret, dici- | |
| tur anguis ad bacillum eius adrepsisse. Quem Aes- | |
| culapius mente commotus interfecit, bacillo fugien- | |
| tem feriens saepius. Postea fertur alter anguis eodem | |
| uenisse, ore ferens herbam, et in caput eius inpo- | 20 |
| suisse; quo facto, utrosque loco fugisse. Quare Aes- | |
| culapium usum et eadem herba et Glaucum reuixisse. | |
| Itaque anguis et in Aesculapii tutela et in astris dici- | |
| tur conlocatus. Qua consuetudine ducti, posteri eius | |
| tradiderunt reliquis ut medici anguibus uterentur. | 25 |