| Sagitta. Hanc unam de Herculis telis | 2.15.1.1 |
| esse demonstrant, qua aquilam dicitur interfecisse, | |
| quae Promethei iocinera fertur exedisse; de quo plu- | |
| ribus dicere non inutile uidetur. Antiqui, cum maxima | |
| caerimonia deorum immortalium sacrificia adminis- | 5 |
| trarent, soliti sunt totas hostias in sacrorum consu- | |
| mere flamma. Itaque cum propter sumptus magnitu- | |
| dinem sacrificia pauperibus non obtingerent, Prome- | |
| theus, qui propter excellentiam ingenii miram ho- | |
| mines finxisse existimatur, recusatione dicitur ab | 10 |
| Ioue inpetrasse ut partem hostiae in ignem coicerent, | |
| partem in suo consumerent uictu; idque postea con- | |
| suetudo firmauit. Quod cum facile a deo, non ut ho- | |
| mine auaro, inpetrasset, ipse Prometheus immolat | |
| tauros duos. Quorum primum iocinera cum in ara | 15 |
| posuisset, reliquam carnem ex utroque tauro in unum | |
| conpositam corio bubulo texit; ossa autem quae- | |
| cumque fuerunt, reliqua pelle contecta in medio con- | |
| locauit et Ioui fecit potestatem ut quam uellet eorum | |
| sumeret partem. Iuppiter autem, etsi non pro diuina | 20 |
| fecit cogitatione neque ut deum licebat, omnia qui | |
| debuit ante prouidere, sed (quoniam credere institui- | |
| mus historiis) deceptus a Prometheo, utrumque pu- | |
| tans esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. | |
| Itaque post ea in sollemnibus et religiosis sacrificiis | 25 |
| carne hostiarum consumpta, reliquias, quae pars fuit | |
| deorum, eodem igni conburunt. | |
| Sed ut ad propositum reuertamur, Iuppiter cum | 2.1 |
| factum rescisset, animo permoto mortalibus eripuit | |
| ignem, ne Promethei gratia <pl>us deorum potestate | |
| ualeret, neue carnis usus utilis hominibus uideretur, | |
| cum coqui non posset. Prometheus autem, consuetus | 5 |
| insidiari, sua opera ereptum mortalibus ignem resti- | |
| tuere cogitabat. Itaque ceteris remotis, deuenit ad | |
| Iouis ignem; quo deminuto et in ferulam coniecto, | |
| laetus ut uolare, non currere uideretur, ferulam iac- | |
| tans, ne spiritus interclusus uaporis exstingueret in | 10 |
| angustia lumen. Itaque homines adhuc plerumque, | |
| qui laetitiae fiunt nuntii, celerrime ueniunt. Praeterea | |
| in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex | |
| Promethei consuetudine ut currerent lampadem | |
| iactantes. | 15 |
| Pro quo Iuppiter facto mortalibus parem gra- | 3.1 |
| tiam referens, mulierem tradidit his, quam a Vulcano | |
| factam deorum uoluntas omni munere donauit; | |
| itaque Pandora est appellata. Prometheum autem | |
| in monte Scythiae nomine Caucaso ferrea catena | 5 |
| uinxit; quem adligatum ad triginta milia annorum | |
| Aeschylus tragoediarum scriptor dicit. Praeterea ad- | |
| misit ei aquilam, quae adsidue noctu renascentia | |
| iocinera exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex | |
| Typhone et Echi<d>na natam, alii ex Terra et Tartaro, | 10 |
| complures Vulcani factam manibus demonstrant, | |
| animamque ei ab Ioue traditam dicunt. | |
| Sed de eius solutione haec memoriae prodita | 4.1 |
| est causa. Cum Iuppiter Thetidis conubium pulchri- | |
| tudine corporis inductus peteret, neque a timida uir- | |
| gine inpetraret, neque ea re minus efficere cogitaret, | |
| illo tempore Parcae feruntur cecinisse fata, quae per- | 5 |
| fici natura uoluit rerum. Dixerunt enim, quicumque | |
| Thetidis fuisset maritus, eius filium patria fore laude | |
| clariorem; quod Prometheus non uoluntate, sed ne- | |
| cessitudine uigilans, auditum Ioui nuntiauit. Qui | |
| ueritus id quod ipse Saturno patri fecisset in simili | 10 |
| causa, ne patris regno priuatus cogeretur, destitit | |
| Thetin uelle ducere uxorem, et Prometheo pro bene- | |
| ficio meritam retulit gratiam eumque uinculis libe- | |
| rauit. Neque, id quod fuerat iuratus, remisit uacuum | |
| omni adligatione futurum; sed memoriae causa ex | 15 |
| utraque re, hoc est lapide et ferro, digitum sibi uin- | |
| ciri iussit. Qua consuetudine homines usi, quo satis- | |
| facere Prometheo uiderentur, anulos lapide et ferro | |
| conclusos habere coeperunt. Nonnulli etiam coronam | |
| habuisse dixerunt, ut se uictorem inpune peccasse | 20 |
| diceret. Itaque homines in maxima laetitia uicto- | |
| riisque coronas habere instituerunt; id exercitatio- | |
| nibus et conuiuiis perspicere licebit. | |
| Sed, opinor, ad initium causae et interitum | 5.1 |
| aquilae reuertar. Hercules missus ab Eurystheo ad | |
| Hesperidum mala, nescius uiae, deuenit ad Prome- | |
| thea, quem in Caucaso monte uinctum fuisse supra | |
| diximus. A quo uia demonstrata, uictor iam dum | 5 |
| iter faceret, contendit ut et draconem, de quo ante | |
| diximus, interfectum diceret, et gratiam pro beneficio | |
| referret. Nam confestim honorem quem potuit, red- | |
| didit †merenti. Qua <clade>† dimissa, homines ins- | |
| tituerunt ut hostiis immolatis iocinera consumerent | 10 |
| in deorum altaribus, ut exsaturare eos pro uisceribus | |
| Promethei uiderentur. | |
| Vt Eratosthenes autem de Sagitta demons- | 6.1 |
| trat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui fulmen Ioui | |
| fecerunt, quo Aesculapium interfectum complures | |
| dixerunt. Hanc autem sagittam in Hyperboreo monte | |
| Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter ignouerit fi- | 5 |
| lio, ipsam sagittam uento ad Apollinem perlatam cum | |
| frugibus quae eo tempore nascebantur. Hanc igitur | |
| ob causam inter sidera demonstrant. |