| Aquila. Haec est quae dicitur Ganyme- | 2.16.1.1 |
| dem rapuisse et amanti Ioui tradidisse; hanc etiam | |
| Iuppiter primus ex auium genere sibi delegisse exis- | |
| timatur. Quae sola tradita est memoriae contra solis | |
| exorientis radios contendere uolare. Itaque supra | 5 |
| Aquarium uolare uidetur; hunc enim complures Ga- | |
| nymedem esse finxerunt. Nonnulli etiam dixerunt | |
| Meropem quemdam fuisse, qui Coum insulam tenue- | |
| rit regno, et a filiae nomine Coun et homines ipsos a | |
| se Meropas appellaret. Hunc autem habuisse uxorem | 10 |
| quamdam nomine Ethemeam, genere nympharum pro- | |
| creatam. Quae cum desierit colere Dianam, ab ea sa- | |
| gittis figi coepit. Tandem a Proserpina uiuam ad in- | |
| feros abreptam esse. Meropem autem desiderio uxo- | |
| ris permotum, mortem sibi consciscere uoluisse; Iuno- | 15 |
| nem autem misertam eius in aquilam corpus eius con- | |
| uertisse et inter sidera constituisse, ne, si hominis | |
| effigie eum conlocaret, nihilominus memoriam tenens | |
| coniugis desiderio moueretur. | |
| Agl<a>osthenes autem, qui Naxica scripsit, ait | 2.1 |
| Iouem Cretae subreptum, Naxum delatum et ibi | |
| esse nutritum. Qui postquam peruenerit ad uirilem | |
| aetatem et uoluerit bello lacessere Titanas, sacrifi- | |
| canti ei aquilam auspicatam; quo auspicio usum | 5 |
| esse et eam inter astra conlocasse. Nonnulli etiam | |
| dixerunt Mercurium, alii autem Anapladem pulchri- | |
| tudine Veneris inductum in amorem incidisse; et cum | |
| ei copia non fieret, animo, ut contumelia accepta, | |
| defecisse. Iouem autem misertum eius, cum Venus in | 10 |
| Acheloo flumine corpus ablueret, misisse aquilam, | |
| quae soccum eius in Amyth<a>onia<m> Aegyptiorum de- | |
| latum Mercurio traderet; quem persequens Venus | |
| ad cupientem sui peruenit. Qui, copia facta, pro bene- | |
| ficio aquilam in mundo conlocauit. | 15 |