| Delphin. Hic qua de causa sit inter as- | 2.17.1.1 |
| tra conlocatus, Eratosthenes ita cum ceteris dicit: | |
| Neptunum, quo tempore uoluerit Amphitriten ducere | |
| uxorem, et illa cupiens conseruare uirginitatem fu- | |
| gerit ad Atlanta, complures eam quaesitum dimi- | 5 |
| sisse, in his et Delphina quemdam nomine. Qui per- | |
| uagatus insulas, aliquando ad uirginem peruenit | |
| eique persuasit ut nuberet Neptuno, et ipse nuptias | |
| eorum administrauit. Pro quo facto inter sidera Del- | |
| phini effigiem conlocauit. Et hoc amplius: qui Nep- | 10 |
| tuno simulacra faciunt, delphinum aut in manu, aut | |
| sub pede eius constituere uidemus; quod Neptuno gra- | |
| tissimum esse arbitrantur. | |
| Agl<a>osthenes autem, qui Naxica conscripsit, | 2.1 |
| Tyrrhenos ait fuisse quosdam nauicularios, qui pue- | |
| rum etiam Liberum patrem receptum <e>t Naxum cum | |
| suis comitibus transuectum redderent nutricibus | |
| nymphis, a quibus eum nutritum et nostri in pro- | 5 |
| genie deorum et complures Graeci dixerunt. Sed ut | |
| ad propositum reuertamur, nauicularii, spe praedae | |
| inducti, nauem auertere uoluerunt. Quod Liber sus- | |
| picatus comites suos iubet symphoniam canere; quo | |
| sonitu inaudito Tyrrheni cum usque adeo delectaren- | 10 |
| tur, ut etiam in saltationibus essent occupati; cupi- | |
| ditate saltandi se in mare inscii proiecerunt et ibi del- | |
| phini sunt facti. Quorum cogitationem cum Liber | |
| memoriae hominum tradere uoluisset, unius effigiem | |
| inter sidera conlocauit. | 15 |
| Alii autem dicunt hunc esse delphina, qui | 3.1 |
| Ariona citharoedum ex Siculo mari Taenarum trans- | |
| uexit. Qui cum ceteros artificio praestaret et circum | |
| insulas quaestus causa uagaretur, seruuli eius, arbi- | |
| trati plus in perfidiosa libertate commodi quam in | 5 |
| placida seruitute esse, cogitare coeperunt ut, domino | |
| in pelagus proiecto, bona inter se partirentur. Qui | |
| cum cogitationem eorum sensisset, petiit, non ut | |
| dominus a seruis et innocens ab inprobis, sed ut pa- | |
| rens a filiis, ut se liceret ornatum qua saepe uicerat | 10 |
| ueste, quoniam nemo esset alius qui ut ipse suum | |
| questu prosequeretur euentum. Quod cum inpetras- | |
| set, cithara sumpta, suam coepit deflere mortem; | |
| quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad | |
| Arionis cantum. Itaque deorum immortalium potes- | 15 |
| tate inuocata, super eos se deiecit; quorum unus Ario- | |
| na exceptum pertulit ad Taenarium litus. Cuius me- | |
| moriae causa quae ibi statua statuta est Arionis, in | |
| ea delphini simulacrum adfixum uidetur; pro qua re | |
| inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum. Ser- | 20 |
| ui autem, qui se putarant seruitute elapsos, tempes- | |
| tate Taenarum perducti, a domino conprehensi, non | |
| mediocri supplicio sunt adfecti. |